Jump to content

Thomas Chmielik

E Vicipaedia
Thomas Chmielik anno 2016, Bialostocensi in urbe Polonica coram publico alta voce legit.
Stephani Żeromski ultimum opus Przedwiośnie (1924), quod Chmielik interpretatus est.

Thomas vulgo Tomasz Chmielik (natus die 6 Iunii 1957) est magister, interpres, et Esperantista Polonicus.

Świdnik apud Lublinum gymnasium frequentavit, cui nomen vernaculum Liceum Ogólnokształcące im. Władysława Broniewskiego est. Postea Lublini in Universitate pro Maria Curie nominata(en) vitam studenticam? degebat. Anno 1977, ibidem cum aliis commilitonibus circulum quendam fundavit cui nomen Studenta Orientalisma Esperanto-Rondo et scopus connectendarum notionum occidentalium cum mundo Asiatico.[1]

Multa ex linguis Theodisca, Russica, Anglica, Iudaeo-Germanicam, Hispanica in Esperanticum convertit. Inde praeses vicarius Academiae Mundanae in litteris Esperanticis factus est.[2][3]

Zamenhofianum autem idioma anno 1972 edidicit. Anno 1989, in oppido domum editoriam parvam Libro-Mondo condidit, ubi hi auctores opusculis suis Esperantice conversis gaudere possunt: Guntherus Grass, Ricardus Kapuściński, Ioannes Korczak, Amatus Matvejević, Isaac Bashevis Singer. Stephanus Żeromski. Insuper periodicum praetitulatum Spegulo moderatur.

In cooperationibus cum Centro documentationis et studiorum de lingua internationali in Helvetia commentationes omnes de Edmundo Privat colligebat et editurus tractavit. Etiam florilegium praetitulatum Podlaĥia Antologio edidit de litteris in Podlachia confectis et lectis. Una cum interpretibus Polonicis tomos quinque anthologiae maximae Polonicae praeparaturus est, quae Pola Antologio nuncupatur.

Posnaniae studiosos e toto orbe terrarum oriundos litteras Esperanticas docet, qui studiis interlinguisticis vacant.[4]

Annos inter 2007 et 2010 Universalis Societas Esperantica eum in commissionem superiorem vocant (komitatano B) et ex anno 2009 Consociationem Esperanticum docentium internationalem in Polonia repraesentat atque ducit.

Bibliographia

[recensere | fontem recensere]

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]
Vicimedia Communia plura habent quae ad Thomam Chmielik spectant.
  1. Z działalności Orientalistycznego Koła Studentów Esperantystów w Lublinie, SZSP, OKSKE, Varsaviae 1979, p. 13.
  2. Magdalena Bożko, "Narysuj Króla Maciusia, wygraj nagrody," Dziennikwschodni.pl, 19 Augusti 2009.
  3. Rozmawiała Magdalena Bożko, "Esperanto ma duszę," Dziennikwschodni.pl, 28 Augusti 2009.
  4. Secundum nuntios apud Esperanto, mensis Aprilis 2007.