Jump to content

Thomas Dörflinger

E Vicipaedia
Thomas Dörflinger anno 2014

Thomas Dörflinger (natus die 27 Augusti 1965 in Tiengen in Badenia-Virtembergia) vir publicus Germanicus factionis CDU est.

Postquam anno 1984 testimonium maturitatis accepit et militiam absolvit, Constantiae historiae et rebus politicis studebat atque 1992 diploma adeptus est. Tum pro statione radiophonica RTL operam dedit, anno 1994 - 1995 pro ministra foederali Claudia Nolte et tum pro diurnario Schwarzwälder Bote operam dedit.

Cursus honorum

[recensere | fontem recensere]

Anno 1984 Dörflinger ad factionem CDU accessit atque anno 1998 primo legatus ad Dietam Foederalem Germaniae electus est et ad hunc diem manet.

Pater eius Werner Dörflinger annis 1980 - 1998 etiam legatus ad Dietam Foederalem erat. Ipse Thomas Dörflinger uxorem duxit atque duos filios habet.

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]
Vicimedia Communia plura habent quae ad Thomas Dörflinger spectant.