Thomas Hyde
Obitus: 18 Februarii 1703; Oxonia
Patria: Britanniarum Regnum
Thomas Hyde[1] (1636–1703) fuit rerum orientalium doctus Anglicus, cui primus verbi "dualismi" usus, anno 1700, attribuitur.
Natus est Billingsiae prope Pridgenortham in Agro Salopiensi die 29 Iunii 1636, patre Clerico Parochiali Ecclesiae ibidem aliquandiu pastore. Vir ille in primis doctus, et orientalium linguarum peritissimus, filii docilis ingenium hac in parte mire excoluit, et litteris probe instructum ad Regale Collegium Cantabrigiense dimisit annum aetatis suae 16 agentem.
Ibi adolescens in studiis profectum adeo laudabilem fecit ut magna apud literatos gratia valeret, praecipue apud Abrahamum Wheelocum, linguae Arabicae professorem. Vir ille humanissimus iuxta ac doctissimus adolescentem hunc nostrum omni benignitatis officio prosequebatur, imo in discipulorum et amicorum numerum ascivit; et, cum esset linguae Persicae prae ceteris peritissimus, hac praesertim in parte curas impendit, quae discenti adiumento essent subsidia comparavit, et exemplo simul et consilio studia promovit, auxitque. Hoc adeo a fonte originem duxit singularis illa, qua deinceps Hyde inclaruit, linguae Persicae peritia: quod ipsum postmodo memorabili documento commonstravit. Enimvero iam tum illam Bibliorum πολυγλώττων editionem celeberrimam moliebatur Brianus Waltonus: ad hanc rem undiquaque literarum et literatorum subsidia conquirebantur: aderat Wheelocus operis fautor atque adiutor: laborum porro participem et socium hunc discipulum suum adiunxit, quippe quem idoneum cognoverat qui in codicibus collationibus, et versionibus conficiendis operam navaret utilissimam. Wheelocus interim morbo extinctus discessit: verum etiam mortuus discipuli ope vicaria Waltono eximie profuit.
Fuit Protobibliothecarius Bodleianus ab anno 1665 1701 usque.
Notae
[recensere | fontem recensere]Nexus externi
[recensere | fontem recensere]Lexica biographica: • Deutsche Biographie • |