Jump to content

Thomas Pusch

E Vicipaedia
Pusch nugans anno 1992 cum sodalibus Salae

Thomas Pusch (natus die 4 Augusti 1965 Recklinghusii) medicus Germanicus est qui annis inter 1978 et 1996 motioni Zamenhofianae in Germania valde studebat et iuventutem Esperanticam Germanicam (GEJ) annis inter 1991 et 1992 regebat.

Actiones apud TEJO et GEJ

[recensere | fontem recensere]
Folia invitatora ad Congressum internationalem iuventutis, anno 1985 Geseke in Germania celebratum, ubi Pusch moderator fuit.
Debrecinum anno 1983, ubi Pusch pro ideis Esperanticis pugnans in manifestatione publica apparet

Linguam Esperanticam edidicit anno 1978; in ludis Damme (Circuli Vechta), in muneribus civilibus, in studiis Bonnae Berolinique in Esperanticis semper et ubique activus erat. Apud Associationem iuventutis Esperanticae internationalem (TEJO) in commissione sidebat ex anno 1984, periodicum iuvenum esperantistarum Europaeorum "Koncize" annis inter 1986 et 1989 moderabatur. Annis autem inter 1991 et 1995 vel primus inter iuvenes fuit. Eius fuit ut informationes quocumque in abundantia spargerentur et Servitium syngraphi viatorii (Pasporta Servo) bene perficeretur. Iuvenili periodico "Kontakto" sub pseudonymo multas tractationes imprimendas dedit, periodicum "TEJO Tutmonde" cum aliis disponebat. Denique linguis XL edidit folia informatoria praetitulata Esperanto? Kio estas tio? et folia initiatoria Tiom facilas Esperanto linguis XII. Seminaria varia iuvenum moderabatur, cui labori auxilium monetarium a Consilio Europae datum est. Insuper condidit cum aliis turbam birotariorum Esperantice loquentium (BEMI) anno 1979. Annis 1980 numeros duos periodici cuiusdam, quod birotae amicis legendum erat, curavit (BEMI-revuo). Mense Iulio 1980 Manifestum Raumoae, quod dicitur, subscripsit.

Ei valde in animo erat, ut motio Esperantica in patria sua effloresceret. Seminaria internationalia pro GEJ instigavit et grapheum iuvenibus Bonnae aperiendum esse censuit. Hinc esperantistis ubique in Germania dispersis auxilium multum datum est. Communismo in Germania orientali victo Pusch Berolinum petivit ad esperantistas burgenses corroborandos. Pusch studuit id, ut iuvenibus esperantistis diaetae in pristino centro iuventutis communisticae (FDJ) traderentur. Cum multis colloquia habuit et technicam modernam necnon supellectiles necessarios diligenter machinans prospiciebat. Pusch expedivit, ut monetae publicae sat abundanter inter novas sodalitates Esperanticas distribuerentur.

De grapheis Bonnae et Berolini erectis

[recensere | fontem recensere]

Thomae Pusch persuasum erat, ut iuventus Esperantica graphea duo et in Germania occidentali et in Germania orientali erigere deberet. Sed mox grapheum Bonnae clausum est et labor auxilii monetarii petendi ingratus vix iam impleretur. Anno 1995 Pusch inertia in grapheis irrepta laborem in motione Esperantica nationali deposuit. Antea operam navabat, ut Bonnae centrum iuvenum Europaeum crearetur.

De unionibus, de communicatione sociali, de libris scriptis

[recensere | fontem recensere]

Pusch annis inter 1993 et 1994 apud Foederalem iuvenum unionem Bundesjugendring operam dabat, ubi quasi Esperanticorum advocatus fuit. Iste homo assiduus ex anno 1987 in diversis canalibus televisificis radiophonicisve spectatores auditoresve de Esperanticis rebus certiores fecit. Una cum Nicolao Dahmann versionem Esperanticam in serie didactica Kauderwelsch exaravit. Anno 2009 editio aucta lingua Francica apud domum editoriam Assimil apparuit.

  • Annis inter 1986 et 1991 histrio Esperanticus fuit in grege Kia koincido.
  • Aliquando cum Associatione omnium gentium non nationali cooperationes fecit.
  • Thomas Pusch hodie adulescentium infantiumque psychotherapeutae munere fungitur Darmstadii[1].
  • In matrimonium duxerat Esperantici fautricem e Lithuania, quacum duos infantes (natos annis 1998 et 2004) habet. Sermo quotidianus domi omnibus est lingua Lithuanica. Ei est frater et soror, qui fratrem imitantes ambo esperantistae facti sunt.
  • Anno 2006 in Vicipaedia Esperantica scribere coepit, quoniam ab opera in officiali motione Esperantica interim abhorret.
  • Publice ut idiota atque medicus methodum paedagogicam Rudolphi Steiner defendit atque subtenet.
  • Praeter Theodiscam et Esperanticam callet Pusch linguas Francogallicam, Lithuanicam, Anglicam et Hispanicam.

Opera selecta

[recensere | fontem recensere]
  • Esperanto - Schritt für Schritt (cursus linguae Esperanticae hominibus quorum sermo patrius Theodiscus, tribus in libellis, 1990/1991: libelli II/III autem una cum Nicolao Dahmann sunt confecti.
  • Esperanto - Wort für Wort [1] [2], liber definitivus popularis seriei Kauderwelsch; una cum Nicolao Dahmann
  • editio in Francia sub titulo: Espéranto de poche [3] [4], Assimil, Chennevières-sur-Marne 2009