Jump to content

Thrasymachus

E Vicipaedia

Thrasymachus (Graece Θρασύμαχος) fuit rhetor rhetor ac sophista Chalcedonis, qui secundum antiqua testimonia multos libros de arte oratoria scripsit et praesertim de medio stilo tractavit. Hodie eius operum pauca fragmenta manent. Quamvis Thrasymachi philosophica scripta perdita essent, tamen huius sententia de iustitia nota est per Platonis Rem publicam, ubi ipse sophista conviva est atque, in primo libro, cum Socrate disputando, iustitiam fortioris commodum esse contendit.

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]