Thys (rex Paphlago)
Appearance
Thys (Thyis, m.; Graece Θῦς)[1] fuit rex seu satrapa Paphlagoniae saeculo IV a.C.n. ineunte qui contra Artaxerxem II regem Persarum seditionem sublevavit, a quo captus in carcerem missus est. De Thye ganeone Athenaeus sic memorat: "Theopompus in libro trigesimoquinto historiarum scribit Thyn Paphlagoniae regem in cena fercula omnia centum mensae apposuisse, a bobus auspicantem; et cum perductus ad maximum regem captivus esset, tantisper dum in custodia fuit totidem rursum apposuisse, splendide viventem; et cum id audivisset, Artaxerxem dixisse sibi videri Thyn eam vitam agere tanquam brevi periturum."[2]
Fontes
[recensere | fontem recensere]- Aelianus, Varia historia 1.27
- Cornelius Nepos, "Datames" 2, 3
- Theopompus, Historia Philippica FGrHist 115 F 179 apud Athenaei Deipnosophistas 144e-145a, 415d
Notae
[recensere | fontem recensere]- ↑ Seu Thyus (-i, m.; Graece Θῦος)
- ↑ Athenaeus, Deipnosophistae 144e (versio Latina Dalechampii)
Bibliographia
[recensere | fontem recensere]- "Thyus or Thys" in Gulielmus Smith (1844–1849). Dictionary of Greek and Roman Biography and Mythology [📖]. Londinii: Taylor & Walton
