Tiberius Claudius Pompeianus
Tiberius Claudius Pompeianus (quando natus mortuusve sit, nescimus) senator Romanus secundo saeculo fuit. Pater eius Claudius Quintianus eques fuit, patria Antiochia. Anno 167 legatus Augusti pro praetore Pannoniae Inferioris factus est. Postea consul suffectus factus est. Post mortem Lucii Veri imperatoris iussu Marci Aurelii imperatoris Anniam Aureliam Galeriam Lucillam, huius filiam et Lucii Veri viduam invitam in matrimonium duxit. Ex ea complures liberos habuit. Anno 173 consul ordinarius factus est. Fuit dux bello imperatoris apud Danubium et in columna Marci Aurelii saepe apud Augustum pictus est. Anno 180 Commodum imperatorem frustra monuit, ut bellum Germanicum pergeret[1]. Non interfuit coniurationi contra Commodum anno 182 itaque supererat[2], cum uxor Lucilla una cum Gaio Claudio Pompeiano Quintinano morte punirentur. A Pertinace et Didio Iuliano post mortem Commodi invitatus, ut purpuram sumeret, negavisse dictus est[3]. Lucium Aurellium Commodum Pompeianum, consulem ordinarium anni 209, filium eius fuisse apparet[4].
Notae
[recensere | fontem recensere]- ↑ Herodianus I 6,4-7
- ↑ Cassius Dio LXXII 4,2
- ↑ Cassius Dio LXXIII 3,2
- ↑ Der Neue Pauly, Stuttgardiae 1999, T. 3, c. 20
Antecessores: Servius Calpurnius Scipio Orfitus et Sextus Quintilius Maximus |
Consul 173 cum Gnaeo Claudio Severo |
Successores: Lucius Aurelius Gallus et Quintus Volusius Flaccus Cornelianus |