Jump to content

Titus (imperator)

E Vicipaedia
Wikidata Titus (imperator)
Res apud Vicidata repertae:
Titus (imperator): imago
Titus (imperator): imago
Nativitas: 30 Decembris 39 CE; Roma
Obitus: 13 Septembris 81 CE; Aquae Cutiliae
Patria: Roma antiqua

Familia

Genitores: Vespasianus; Flavia Domitilla
Coniunx: Arrecina Tertulla, Marcia Furnilla
Proles: Iulia Flavia, Flavia
Familia: Gens Flavia, Flavii Sabini

Memoria

Sepultura: Mausoleum Augusti
Imperatores gentis Flaviae
Vespasianus
Liberi
Titus
Liberi
Domitianus
Liberi
  • Filius et filia mortui in infantia
Arcus Titi imperatoris triumphalis.
Imago triumphi Romae anno 71 habiti in Titi arcu interiore. Milites Romani, servi Iudaei necnon praeda e templo Hierosolymitano rapta, imprimis menora (candelabrum septem luminum) videtur.

Titus Flavius Sabinus Vespasianus, filius T. Fl. Sabini Vespasiani, (30 Decembris 3913 Septembris 81) fuit imperator Romanus ab anno 79 usque ad mortem.

Titus filius senior imperatoris Vespasiani et uxoris eius Domitillae erat. Ipse primo Arrecinam Tertullam (mortuam ante annum 65) in matrimonium duxit, filiam Marci Arrecini Clementis praefecti praetorio, ex qua filiam Iuliam habuit, deinde Marciam Furnillam, ex qua filia ignoti nominis erat[1].

Cursus honorum

[recensere | fontem recensere]

Anno 61 tribunus militum in Britannia erat. Anno 65 quaestor fuit, tum legatus Legionis XV Apollinaris. Anno 66 Titus patrem suum ad Iudaeam comitatus est, ad rebellionem Iudaeorum opprimendam. Vespasianus imperator anno 69 factus est, et anno 70 Titus Hierosolyma diripuit. Hic Berenicen Ciliciensem, filiam Herodis Agrippa I et sororem Herodis Agrippae II, adamavit. Cum Romam reversus esset, mense Iunio anni 71 triumphum egit. Tum etiam praefectus praetorio factus est. Postea, cum ipse imperator factus est, Arcum Titi aedificandum curavit ut victoriam celebret.

Patre mortuo Imperator Titus Caesar Vespasianus Augustus publice appellatus est (antequam regnaret Titus Caesar Vespasianus nomen ei erat). Consulatum patre regnante saepe gessit (anno 79 iam COS VII, anno 80 COS VIII erat). Tribuniciam potestatem quotannis a Kalendis Iuliis anni 71 accepit usque ad undecimam (TRP XI anno 81). Imperator septies decies adclamatus est. Patre regnante pontifex erat, eodem mortuo pontifex maximus factus est.

Titus patri suo successit anno 79. Bonus imperator habitus est, gladiatoria munera dans et aedificationem Colossei perficiens. Eruptio Vesuvii et exitium urbium Pompeiorum Herculaneique, ac rebellio Terentii Maximi in regno suo evenerunt.

Post duos tantum annos Titus febri mortuus est. Inter deos a Senatu delatus est, et exemplar pro imperatoribus posterioribus factus est. Frater Domitianus ei successit.

Fontes de vita et principatu Titi

[recensere | fontem recensere]
  1. Dietmar Kienast, Römische Kaisertabelle, Darmstadii 1996, p. 113

Bibliographia

[recensere | fontem recensere]
  • "Vespasian, Domitian and Titus" in Rhiannon Ash, Ordering anarchy: armies and leaders in Tacitus' Histories (Londinii: Duckworth, 1999. ISBN 0715628003) pp. 127-146


Antecessores:
Servius Galba Imp. Caesar Augustus II et Titus Vinius (Rufinus?)
Consul
70
cum
Imp. Caesare Vespasiano Augusto II
Successores:
Imp. Caesar Vespasianus Augustus III et Marcus Cocceius Nerva
Antecessores:
Imp. Caesar Vespasianus Augustus III et Marcus Cocceius Nerva
Consul
72
cum
Imp. Caesare Vespasiano Augusto IV
Successores:
Caesar Domitianus II et Lucius Valerius Catullus Messallinus
Antecessores:
Caesar Domitianus II et Lucius Valerius Catullus Messallinus
Consul
74
cum
Imp. Caesare Vespasiano Augusto V
Successores:
Imp. Caesar Vespasianus Augustus VI et ipse IV
Antecessores:
Imp. Caesar Vespasianus Augustus V et ipse III
Consul
75
cum
Imp. Caesare Vespasiano Augusto VI
Successores:
Imp. Caesar Vespasianus Augustus VII et ipse V
Antecessores:
Imp. Caesar Vespasianus Augustus VI et ipse IV
Consul
76
cum
Imp. Caesare Vespasiano Augusto VII
Successores:
Imp. Caesar Vespasianus Augustus VIII et ipse VI
Antecessores:
Imp. Caesar Vespasianus Augustus VII et ipse V
Consul
77
cum
Imp. Caesare Vespasiano Augusto VIII
Successores:
Decimus Iunius Novius Priscus et Lucius Ceionius Commodus
Antecessores:
Decimus Iunius Novius Priscus et Lucius Ceionius Commodus
Consul
79
cum
Imp. Caesare Vespasiano Augusto IX
Successores:
ipse VIII et Caesar Domitianus VII
Antecessores:
Imp. Caesar Vespasianus Augustus IX et ipse VII
Consul
80
cum
Caesare Domitiano VII
Successores:
Lucius Flavius Silva Nonius Bassus et Marcus Asinius Pollio Verrucosus
Imperatores Romani

Augustus · Tiberius · Caligula · Claudius · Nero · Galba · Otho · Vitellius · Vespasianus · Titus · Domitianus · Nerva · Traianus · Hadrianus · Antoninus Pius · Marcus Aurelius · Lucius Verus · Avidius Cassius (usurpator) · Commodus · Pertinax · Didius Iulianus · Pescennius Niger (usurpator) · Clodius Albinus (usurpator) · Septimius Severus · Caracalla · Geta · Macrinus · Diadumenianus · Elagabalus · Alexander Severus · Maximinus Thrax · Gordianus I · Gordianus II · Pupienus · Balbinus · Gordianus III · Philippus Arabs · Philippus II · Decius · Herennius Etruscus · Hostilianus · Trebonianus Gallus · Volusianus · Aemilianus · Valerianus · Gallienus · Saloninus · Postumus (usurpator) · Laelianus (usurpator) · Marius (usurpator) · Victorinus (ursurpator) · Tetricus I (usurpator) · Tetricus II (usurpator) · Claudius Gothicus · Quintillus · Aurelianus · Tacitus · Florianus · Probus · Carus · Carinus · Numerianus · Diocletianus · Maximianus · Carausius (usurpator) · Allectus (usurpator) · Constantius Chlorus · Galerius · Constantinus I · Licinius · Flavius Valerius Severus · Maximinus · Maxentius · Domitius Alexander (usurpator) · Constantius II · Constantinus II · Constans · Magnentius (usurpator) · Iulianus · Iovianus · Valentinianus I · Valens · Procopius (usurpator) · Gratianus · Valentinianus II · Magnus Maximus (usurpator) · Theodosius I · Eugenius (usurpator) · Honorius · Arcadius · Constantius III · Priscus Attalus (usurpator) · Constantinus III (usurpator) · Iovinus (usurpator) · Valentinianus III · Ioannes (usurpator) · Petronius Maximus · Marcianus · Avitus · Leo I · Maiorianus · Libius Severus · Anthemius · Olybrius · Leo II · Glycerius · Zeno · Iulius Nepos · Romulus Augustus