Transmutatio nuclearis
Per saecula alchemistae probavere multos modos geniendi auri ex lapide aut altera materia, sed numquam successere. Quare solum est unum isotopum auri, quod sit stabile, per reactiones atomorum creanda est. Qua de causa aurum artifiosum non potest esse distinctum ab auro naturali.
Fabricatio auri in acceleratore corpusculorum
[recensere | fontem recensere]Fabricatio auri per usum acceleratorum corpusculorum perfecta esse possit, sed quod autem consumant vigoris magnas copias, non apti sunt.
Fabricatio auri in reactore
[recensere | fontem recensere]In medio saeculi vicesimi tandem modus creandi aurum inventus erat, cum postquam reactiones atomorum compertae essent, etiam possibilitas creationis auro ex platino aut hydrargyro se praestabat. Platinum autem est multo pretiosius quam aurum, qua de causa non aptum est, et hydrargyri modo isotopium Hg196 utilis est, quod in hydrargyro naturali inclusum est per 0,15%. Hg196 nunc datum est in reactorem, ubi radiatio applicatur. Per captandum neutronorum et K+-decompositione sequiente nunc oritur aurum. Per tarda neutrona et decompositione beta ex atomis reliquis hydrargyri thallium fit. Cum neutronis celeribus ex Hg198, quod inclusum est per 9,97% in hydrargyro naturali, separandi unius neutroni modo Hg197 factum esse potest, quod inde in aurum decadit. Item possibile esset cum neutronis valde celeribus multa neutrona ex alteris isotopis hydrargyri separare et sic Hg197 creare. Tanta neutrona autem solum in acceleratore corpusculorum creari potest.
Quia istud non maximo efficax est, non valde interest, tamquam dicetur, ut in medio vicesimi saeculi demonstrandi causa per ipsas reactiones parva copia auri ex hydrargyro crearetur.
Bibliographia
[recensere | fontem recensere]- Ken Nakajima, ed., Nuclear Back-end and Transmutation Technology for Waste Disposal. Springer, 2014. ISBN 978-4-431-55110-2