Tschana lacus
Appearance
Tschana[1] (Russice Чаны, tr. Čany) est lacus salsus, in demissione Barabensi (in parte meridionali Siberiae Occidentalis) situs, nunc ad regionem Novosibirscensem Foederationis Russicae pertinens.
Tschana lacus maximus Siberiae occidentalis est. Area lacus per annum mutatur, nunc circa ab 1400 ad 2000 km2 esse aestimatur. Longitudo Tschanae est 91 km, eius latitudo est 88 km. Profunditas mediocris 2 m, maxima 7 m est.
Nota
[recensere | fontem recensere]Nexus externi
[recensere | fontem recensere]Vicimedia Communia plura habent quae ad Tschanam lacum spectant. |