Jump to content

Turris civium Gothensium

E Vicipaedia
Turris burgensis Gothensis
Res technicae

Turris burgensis sive Turris civium (Theodisce Bürgerturm) in monticulo Galberg apud Gotam sita specula quaedam publica est anno 2009 erecta. Offeruntur illinc visus in longissimum, in diversas Thuringiae plagas. Locum demolitae Turris Arnoldi obtinuit. Abdita erat illa antica turris anno 1972 a militibus Sovieticis populo invito.

Turris hodierna

[recensere | fontem recensere]

Anno 1998 sodalitas amicorum turris, quae nuncupabatur Bürgerturm-Verein Gotha, consilium cepit de turri reficienda. Semetipsos putabant heredes idearum illorum sodalium qui olim congregati erant in Hetaeria ad Gotam pulchriorem reddendam. Hetaeria ista exsistebat annis a 1872 ad 1945. Munus eorum principale fuit ut turris in monticulo Galberg (qui pars est montis Krahnberg) renasceretur. Mensa argentaria Kreissparkasse iuvante pecuniarum collectio non ad irritum iit. Die 18 Septembris 2008 fundamenta iacta sunt in loco in altitudine 398 metrorum sito, unde Mons insularis optime spectari potest. Die 18 Aprilis 2009 labores finiti sunt, inauguratio sollemnis facta est denique die 13 Iunii 2009.

Turris 34,75 metra alta est in columnis tribus aciario factis recumbens. Structio sat elegans suggesta tria habet in altitudine 10, 20 et 30 metrorum. Fundamenta ponderant 237 milia chiliogrammatum, turris ipsa autem tantummodo 42 milia chiliogrammatum.

Scalae singulae 158 in modo helicis confectae nomina maecenatum indicant. Cuncta constabat 300.000 euronibus circiter.

Panorama de turri non in regiones finitimas terminatur sed comprehendit in septentrione partem haud negligendam Labri Thuringiensis usque Bructerum montem, in oriente visum usque montem Ettersberg (ubi inveniuntur pristina castra carceralia Buchenwald Vimariae), in meridie visum usque vertices Silvae Thuringiensis.

Turrim attinxeris inde a Gotae medio praeter observatorium stellarum et cauponam Berggarten migrans; postea indices sequere in directione montis Krahnberg.

Historica alia

[recensere | fontem recensere]

Ernestus Fredericus Arnoldi, pater inclutissimi Ernesti Gulielmi Arnoldi, saeculo XVIII exeunte iusserat saltus fieri in monticulo Galberg tum calvissimo. Nomen Galberg (=Galgenberg) significat montem patibuli. Effectum est viridarium perbellum cui nomen Horti montani (Theodisce Berggarten) datum est. Vidua Sabina Elisabeth Arnoldi annis 1829 aut 1830 turrim architectonice captantissimam 25 metros altam ibi addi fecit. Anno 1872 heredes et territorium et turrim urbi Gotae dono dederunt in opere fundato. Condicio fuit, ut ea recreationis area cum turri vulgo pateret et ut omnia continuo ab urbe curarentur. Post bellum mundanum secundum autem turris in oblivionem cecidit, quippe quae in zona militari Sovietica esset. Anno 1972 ruina amota est.

Monumenta in Galberg varia

[recensere | fontem recensere]
  • Monumentum Arnoldi - obeliscus pusillus ad locum turris primae, in honorem Ernesti Frederici Arnoldi, institoris maecenatisque Gothensis
  • Monumentum familiae Arnoldi, quae anno 1872 urbi Gothensi omnia donaverit
  • Structura memorialis in columna quae inscriptionem fert hanc: "Standort Arnolditurm 1830–1972. Bürgerturmverein e.V." - anni 2003 est (in anniversario CCXXV Ernesti Gulielmi Arnoldi consecrata)

Monumenta haec tria a membris citatae amicorum sodalitatis aut curantur aut incepta sunt.

Bibliographia

[recensere | fontem recensere]
  • Die Gothaer bauen ihren Aussichtsturm, den „Bürgerturm“. Hrsg. Bürgerturm-Verein, Gotha 2008
  • Einmaliger Rundblick. Bürgerturm Gotha. Bürgerturm-Verein Gotha, 2009
  • Kamen Pawlow und Mathias Wenzel: Das sehenswerte Gotha. Gotha 2006. ISBN 3-00-019345-6

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]
Vicimedia Communia plura habent quae ad Turrim burgensem spectant.