Radiatio electromagnetica
Appearance
(Redirectum de Unda electromagnetica)
Radiatio electromagnetica dicitur et photona et undae electromagneticae quae per spatium propagant utrum in materia aut in vacuo spatio.
Radiatio electromagnetica in genera varia, secundum undae frequentiam, classificatur; haec genera, ex ordine frequentia undae augente, longitudine autem decrescente, sunt:
- undae radioelectricae vel radiophonicae—frequentia 3 KHz usque ad 300 GHz, longitudo plus quam 1 metrum
- undae micrometricae—frequentia 109 Hz usque ad 1012Hz, longitudo 1mm usque ad 1m
- radiatio terahertziana—frequentia fere 1 terahertz, vel 1012 Hz, longitudo 0.1mm ad 1 mm
- radiatio infrarubra—frequentia 1010 Hz usque ad 4 x 1012 Hz, longitudo 750 nanometra ad 1 mm; radiatio terahertziana et radiatio micrometrica sunt species radiationis infrarubrae
- lux visibilis—frequentia 400-800 terahertz, longitudo 390-700 nanometra
- radiatio ultraviolacea—frequentia fere 1016 Hz, longitudo 10-400 nanometra
- radiatio Roentgensis—frequentia 3 x 1016 Hz ad 3 x 1019 Hz, longitudo 0.01-1 nanometrum
- radiatio gamma—frequentia plus quam 1029 Hz, longitudo minus quam 10 picometra
Undae electromagneticae moventur per materies vel etiam per vacuum. Campus electronicus et campus magneticus vibrent, et perpendiculares sunt directioni ubi it energia undarum.
Bibliographia
[recensere | fontem recensere]- Chari, M. V. K., et S. J. Salon. 2000. Numerical Methods in Electromagnetism. Didacopoli: Academic Press. ISBN 012615760X
- Parker, E. N. 2007. Conversations on Electric and Magnetic Fields in the Cosmos. Princetoniae: Princeton University Press. ISBN 9780691128412
- Pollack, Gerald L. 2002. Electromagnetism. Franciscopoli: Addison Wesley. ISBN 0805385673
Nexus interni
Nexus externi
[recensere | fontem recensere]Vicimedia Communia plura habent quae ad radiationem electromagneticam spectant (Electromagnetic spectrum, Electromagnetic radiation). |
- Introductio apud NASA (anglice)