Jump to content

Uniones Cleopatrae reginae

E Vicipaedia
"Cleopatrae cena" a Gerardo de Lairesse anno 1680 picta
"Cleopatrae cena": Cleopatra margaritam in acetum immittens ab Iacobo Jordaens anno 1653 picta (Eremitagium Petropolitanum)
"Cleopatrae cena" a Gerardo Hoet saeculo XVIII ineunte picta
Cleopatra margaritam in acetum immittens ab Elisabetha Sirani medio saeculo XVII picta (Institutum Artium Flint)
"Cleopatrae cena" ab Ioanne Baptista Tiepolo annis 1743-1744 picta (Pinacotheca Nationalis Victoriae in urbe Melburnia)
Hortensiae Mancini effigies sub specie Cleopatrae a Iacobo Ferdinando Voet circa annum 1675 facta
"Cleopatrae cena" ab Ioanne Baptista Tiepolo annis 1746-1747 picta
"Cleopatra margaritam in acetum immittens" ab Antonio Schoonjans anno 1706 picta (Museum Nationale Artium Romaniae Bucarestae)

Duas margaritas maximas sive uniones Cleopatra VII Aegypti regina a maioribus hereditate recepit, quarum alteram in aceto dissolutam bibit dum iuxta Marcum Antonium vel cenat vel comissatur; altera autem, reginá mortuá, in duas partes divisa est, quae ad auriculos statuae Veneris genitricis Romae affixae sunt. Historia margaritae a regina bibitae haud inter illas cenas in Cilicia celebratas anno 41 a.C.n. inserenda est, sed pro certo ante annum 32 quo Lucius Munatius Plancus, Antonio relicto, Romam abiit.

Historia a Plinio maiori in Naturali historia refertur:

Duo fuere maximi uniones per omne aevum; utrumque possedit Cleopatra, Aegypti reginarum novissima, per manus orientis regum sibi traditos. Haec, cum exquisitis cotidie Antonius saginaretur epulis, superbo simul ac procaci fastu, ut regina meretrix lautitiam eius omnem apparatumque obtrectans, quaerente eo, quid adstrui magnificentiae posset, respondit una se cena centiens HS absumpturam. Cupiebat discere Antonius, sed fieri posse non arbitrabatur. Ergo sponsionibus factis postero die, quo iudicium agebatur, magnificam alias cenam, ne dies periret, sed cotidianam, Antonio apposuit inridenti computationemque expostulanti. At illa corollarium id esse et consumpturam eam cenam taxationem confirmans solamque se centiens HS cenaturam, inferri mensam secundam iussit. Ex praecepto ministri unum tantum vas ante eam posuere aceti, cuius asperitas visque in tabem margaritas resolvit. Gerebat auribus cum maxime singulare illud et vere unicum naturae opus. Itaque expectante Antonio, quidnam esset actura, detractum alterum mersit ac liquefactum obsorbuit. Iniecit alteri manum L. Plancus, iudex sponsionis eius, eum quoque parante simili modo absumere, victumque Antonium pronuntiavit omine rato. Comitatur fama unionis eius parem, capta illa tantae quaestionis victrice regina, dissectum, ut esset in utrisque Veneris auribus Romae in Pantheo dimidia eorum cena (Plinius, Naturalis historia 9.119-121).

Eandem rem repetit Macrobius in Saturnaliis:

His legibus annumerarem edictum de sumptibus ab Antonio propositum qui postea triumvir fuit, ni indignum crederem inter cohibentes sumptum Antonio locum facere, cuius expensae in coenam solitae conferri sola unionis a Cleopatra uxore consumpti aestimatione superatae sunt. Nam cum Antonius quicquid mari aut terra aut etiam caelo gigneretur ad satiandam ingluviem suam natum existimans faucibus ac dentibus suis subderet, eaque re captus de Romano imperio facere vellet Aegyptium regnum, Cleopatra uxor, quae vinci a Romanis nec luxuria dignaretur, sponsione provocavit insumere se posse in unam coenam sestertium centies. Id mirum Antonio visum, nec moratus sponsione contendit, dignus sculna Munatio Planco qui tam honesti certaminis arbiter electus est. Altera die Cleopatra pertemptans Antonium pollucibilem sane coenam paravit, sed quam non miraretur Antonius, quippe qui omnia quae adponebantur ex cotidianis opibus agnosceret. Tunc regina adridens fialam poposcit, cui aceti nonnihil acris infudit atque illuc unionem demptum ex aure altera festinabunda demisit, eumque mature dissolutum, uti natura est eius lapidis, absorbuit: et quamvis eo facto sponsione vicisset, quippe cum ipsa margarita centies sestertium sine contentione evaluisset, manum tamen et ad alterius unionem auris similiter admovit, nisi Munatius Plancus iudex severissimus superatum Antonium mature pronuntiasset. Ipse autem unio cuius fuerit magnitudinis inde colligi poterat, quod qui superfuit postea victa regina et capta Aegypto Romam delatus dissectusque est, et factae ex una margarita duae, inpositaeque simulachro Veneris, ut monstruosae magnitudinis, in templo quod Pantheum dicitur (Macrobius, Saturnalia 3.17.14-17).

Bibliographia

[recensere | fontem recensere]
  • Marleen B. Flory, "Pearls for Venus" in Historia vol. 37 (1988), 498–504.
  • Prudence J. Jones, "Cleopatra's Cocktail" in Classical World vol. 103 (2010), 207–20.
  • Berthold L. Ullman, "Cleopatra's Pearls" in Classical Journal vol. 52 (1957), 193–201. Textus apud LacusCurtius

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]


De hac re nexus intervici usque adhuc absunt. Adde, si reppereris.