Jump to content

Universitas Georgiopolitana

E Vicipaedia
Wikidata Universitas Georgiopolitana
Res apud Vicidata repertae:
Universitas Georgiopolitana: sigillum
Universitas Georgiopolitana: sigillum
Universitas Georgiopolitana: logotypus
Universitas Georgiopolitana: logotypus
studium privatum, universitas inquisitoria, non lucrativa, studium Catholicorum
Civitas: Civitates Foederatae Americae
Locus: 38°54′26″N 77°4′22″W
Situs: Vasingtonia

Rectio

Rector: William Doyle
Locus: 37th and O streets NW, Washington, DC 20057-0001
Situs interretialis
Praetorium: ; Georgetown

Populus

Lingua: Anglice

Origo

Conditor: Ioannes Carroll
Inceptio: 23 Ianuarii 1789

Commemoratio

Adagium: Utraque Unum

Tabula aut despectus

Universitas Georgiopolitana: imago
Universitas Georgiopolitana: imago

Universitas Georgiopolitana[1] (Anglice Georgetown University), primum Collegium Georgiopolitanum ad Ripas Potomaci Marylandiae rite appellata,[2] est universitas privata Americana, anno 1789 condita Georgiopoli in vico urbano, quae ex anno 1871 Vasingtoniae comprehenditur. Una e clarissimis universitatibus esse existimatur, praeeminens studii et ludi. A Ioanne Carolo religioso Iesuita fundata, universitas veterrima Catholica in Civitatibus Foederatis est.

Dictum universitatis est “Utraque Unum.” Cantus Graecus et Latinus est “Hoya Saxa!” (Hoya = οἵα "qualia"). Inter clarissimos alumnos sunt Gulielmus Clinton, Philippus Rex Hispaniae, et Abdulla Rex Iordaniae.

Despectus in Universitatem Georgiopolitanam.

Sunt novem scholae intra universitatem.

Scholae duae solum baccalaureandis sunt:

  • Schola Artium Scientiarum (nomine Illud Collegium? nota)
  • Schola Salutis Nutricandi

Scholae quattuor solum graduatis sunt:

  • Schola Iuris (Anglice Law Center)
  • Schola Graduata Artium Scientarumque
  • Schola Medicinae
  • Schola Publicae administrationis (Anglice School of Public Policy)

Scholae tres et baccalaureandis, et graduatis discipulis sunt:

  • Schola Studiorum Extendorum (Anglice School of Continuing Studies)
  • Schola Rerum Exterarum[3] (Anglice School of Foreign Service)
  • Schola Mercaturae
Aula Healiensis est medium et maximum aedificium in universitate.

Universitas Societatem Philodemicam, societatem litterarum disputandique, habet, quae anno 1830 condita, exedram disputandi in Aula Healiensi, media universitatis aula, est. Antoninus Scalia sodalis societatis erat cum discipulus universitarius esset.

Alumni clarissimi

[recensere | fontem recensere]
  1. "Universitas Georgiopolitana", "Georgiopoli" (cas. loc.): vide epistulam.
  2. Et vide Collegii Georgiopolitam, nomen bis falsum, apud United States of America | Academic Qualifications. . Immigration New Zealand. 2016-06-27 .
  3. Gardner, Cynthia (2011). Kingdom Seed. Xlibris Corporation. p. 76. ISBN 978-1-4653-8172-9 .

Nexus interni

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]