Universitas Novocastrensis

Universitas Novocastrensis (Anglice University of Newcastle upon Tyne, breviter Newcastle University) est universitas publica in urbe Novo Castro super Tinam Anglico sita, quae campos exteriores in Singapura et Malaesia habet.
Anno 1963, Collegium Regium Novocastrense (quod fuit collegium Universitatis Dunelmensis) in Universitatem Novocastrensem transformatum est. Haec universitas ex actu parlamentario condita est, nec cartam regiam obtinuit.
Historia
[recensere | fontem recensere]Anno 1834 ,Collegium Medicum Novocastrense conditum est, quod ab anno 1852 Universitati Dunelmensi coniunctum erat. Anno 1870 id Collegium Medicum Universitatis Dunelmensis apud Novocastrenses factum est.[1][2]
Anno 1871 Collegium Scientiarum Physicarum Universitatis Dunelmensis in Novo Castro conditum est.[2] In eodem collegio primi gradus consociati in orbe terrarum anno 1873 collati sunt.[3][4] Anno 1904 eadem institutio Collegium Armstrongense Novocastrense appellata est.[2][5]
Anno 1910 actus parlamentarius Universitatem Dunelmensem foederatam effecit, cum divisionibus Dunelmensi et Novocastrensi. Anno 1931 Collegium Technicum Sunderlandense (nunc Universitas Sunderlandensis), cum divisione Novocastrensi Universitatis coniunctum est. Anno 1937 lex parlamentaria collegia Novi Castri coniunxit in Collegium Regium apud Novocastrenses.[2][5]
Anno 1963 Collegium Regium Novocastrense in Universitatem Novocastrensem transformatum est per actum parlamentarium (Lex Universitatis Dunelmensis et Novi Castri super Tinam 1963; Anglice: Universities of Durham and Newcastle-upon-Tyne Act 1963).[2]
Ab anno 1963 ad annum 1969, Collegium Sunderlandense cum Universitate Novocastrensi coniunctum mansit; tum id Polytechnicum Sunderlandense factum est.[2]
Anno 1967 Universitas Novocastrensis sola universitas Britannica fuit quae gradum honorarium tribueret Martino Luthero King.[6]
Anno 1994 Universitas Novocastrensis inter socios conditores Coetus Russell fuit.
Anno 2007 campus externus in Singapura institutus est una cum Singapurensi Instituto Technologiae, ubi gradus in studiis marinis offeruntur.[7] Anno 2011 campus medicus in Malaesia statutus est.[7] Anno 2017 Institutum Novocastrense Inquisitionis et Innovationis in Singapura conditum est pro discipulis postgraduatis.[7]
Anno 2015 universitas campum ramum in Londinio condidit, consociandum cum INTO University Partnerships, sed anno 2021 ille campus clausus est.[8][9]
Notae
[recensere | fontem recensere]- ↑ Embleton, Dennis (1890) ,Collegium Medicum Novocastrense: the history of the Medical School, afterwards the Durham College of Medicine at Newcastle-upon-Tyne, for forty years, from 1832 to 1872 (Anglice).
- ↑ 2.0 2.1 2.2 2.3 2.4 2.5 Archives and Special Collections: Durham University Records: History: DU in Newcastle Universitas Dunelmensis (Anglice).
- ↑ Walter Crosby Eells (1963). Degrees in Higher Education. Library of education, a project of the Center for Applied Research in Education. Center for Applied Research in Education. pp. 94–95 (Anglice)
- ↑ Arthur Levine (1978). Handbook on undergraduate curriculum. Jossey-Bass Publishers. p. 158. ISBN 978-0-87589-376-1 (Anglice)
- ↑ 5.0 5.1 Archives and Special Collections: Durham University Records: Information: Colleges Universitas Dunelmensis (Anglice)
- ↑ "Martin Luther King receives honorary degree from Newcastle University". The Guardian. 14 Novembris 1967
- ↑ 7.0 7.1 7.2 History of Newcastle University. . Newcastle University
- ↑ Elliot Davies (2 March 2015). "Student news round-up: Newcastle University to open London campus". The Independent
- ↑ About Newcastle University London. . Newcastle University