Universitas Sancti Spiritus Eborensis
Alma studiorum artiumque Universitas Eborensis[1], quae successit Collegio Sancti Spiritus Iesuitarum, et quae propterea nuncupatur Lusitanice Universidade do Espírito Santo (quod significat latine Universitas Sancti Spiritus) est Universitas Iesuitarum condita anno 1559 a Cardinali Infante Domino Henrico, qui mox rex erit.
Haec universitas iesuitica originem trahit a Collegio Sancti Spiritus quod a bulla Papae Pauli IV in universitatem studiorum transformatum est pro Societate Iesu.
Haec universitas fuit famosa tunc temporis.
Suppressio
[recensere | fontem recensere]Universitas Sancti Spiritus Eborensis perpetue abolitum est anno 1759 a regimine Portugalensi cui praeerat Marchio de Pombal, cum Iesuitae a regno Portugalensi expulsi sunt.
Omnes possessiones universitatis supressae, inter quas aedificia, praedia et acervus librorum bibliothecae, dono datae sunt Universitati Conimbrigensi anno 1774 ab Iosepho rege Portugalliae.[2].
Notae
[recensere | fontem recensere]- ↑ Augustinus Theiner, Annales Ecclesiastici, Romae e typographia Tiberina, tomus I, 1856, p. 305 : "eam avunculo suo Henrico Cardinali Infanti nuncupato concedere velit. Easdem preces Саrdinalis ipse Gregorio porrigit spondetque omnem se operam adhibiturum, ut Alma studiorum artiumque Universitas Eborensis magis magisque florescat.".
- ↑ Fundo da Universidade de Évora. Arquivo da Universidade de Coimbra
Bibliographia
[recensere | fontem recensere]- Teresa Maria Rodrigues da Fonseca Rosa. "História da Universidade Teológica de Évora". Universidade de Lisboa. 2013. ISBN 978-989-98314-0-7 PDF
- Francisco António Lourenço Vaz. "O ensino dos Jesuítas na Universidade de Évora: uma leitura dos primeiros estatutos". Revista História da Educação. Associação Sul-Rio-Grandense de Pesquisadores em História da Educação, vol. 20, nr 48. Brasil. 2016. ISSN 1414-3518. Pag 159-174PDF