Universitas Serdicensis
Civitas: Bulgaria
Locus: 42°41′37″N 23°20′6″E
Rectio
Origo
Inceptio: 1 Octobris 1888
Tabula aut despectus
Universitas Serdicensis (Bulgarice: Софийски университет ) est universitas publica Bulgariae. Alma Mater Sancti Clementis Achridensis (Bulgarice: Софийски университет Св. Климент Охридски) Serdicae studiosorum milia XXV habet unde eam maximam tota in Bulgaria esse constat. Nominata est pro homine docto atque sancto Clemente Achridensi. Annis inter 2008 et 2010 Ioannes Volcherus Röhnert hic docebat.
Historia
[recensere | fontem recensere]Universitas terrae omnis vetustissima Kalendis Octobribus 1888 condita est. Cui in principio una sectio historica-philologica fuit. Mox auterm mathematica, scientiae naturales et iura quoque instruebantur. Membrum est in Reti universitatum Balcanicarum, quod dicitur.[1]
Ei his diebus cathedrae XV sunt:
- Cathedra biologiae
- Cathedra chemiae
- Cathedra philologiarum classicarum modernarumque
- Cathedra oeconomiae administrativae
- Cathedra geologiae atque geographiae
- Cathedra historiae
- Cathedra diurnariorum artis
- Cathedra mathematicae atque informaticae
- Cathedra philosophiae
- Cathedra physicae
- Cathedra paedagogiae
- Cathedra paedagogiae scholarum elementarium
- Cathedra iurisprudentiae
- Cathedra linguarum Slavicarum
- Cathedra theologiae
In anniversario C anno 1988 celebrato in honorem universitatis istius mons quidam in Antarctica Sofia Mountains nominatus est. Ex anno 2016 est universitatis rector dominus Anastasius Gerdjikov.[2] In universitate etiam lingua Esperantica docebatur e.g. a Iuliano Modest.
Nexus externi
[recensere | fontem recensere]Vicimedia Communia plura habent quae ad Universitatem Serdicensem spectant. |
Notae
[recensere | fontem recensere]
Haec stipula ad universitatem aut scholam spectat. Amplifica, si potes! |