Usor:Ūnus ē Latīnīs novīs
Appearance
(Haec pāgina hīs diēbus creātur et rescrībitur)
Huic usori maxime placent nuntia Latine scripta in pagina sua disputationis. |
textus Latīnē scrīptus... ...and the same text written in English | ||
---|---|---|
Salvēte! Ut vidētis, ūnus sum ē "Latīnīs novīs" id est, quī linguam Latīnam vīvō modo colunt. Nōn sine causā "Latīnum" mē novum dīcō - minimē enim sum "Ūnus ē Rōmānīs", quī in mundō ulteriōre bene vīvant - sed amō hanc linguam et facultātēs, quās praebet, et pulchritūdinem eius. Aliquot verba faciam dē "Latīnī" odiō Quae quīque sē linguā Latīnā esse vexātās putant, eās eōsque dīcam, etsī fōrmārum cōpia linguae Latīnae ānsās ad discentīs cruciandōs praebet multās, tamen esse ā methodō (nōnne potius 'ouchodus' appellētur - nam certē est plērīsque 'nōn-via' vel 'fundula'!) vexātōs vexātāsque, quae cerebrīs plērōrumque hominum ineptissimast - et quibus apta est, nōn ad vēram, dīrēctam fācundiam sed ad facultātem celerrimē vertendī dūcit. Sed haec forsan iam plūra quam huic locō vel "terrae" ;-) aptum. Hīs linguīs īn scrībendō et legendō ūtī possum(īnfrā linguam "nātīvam" exstat quīdam ōrdō: cum locō etiam facultās dēminuitur): |
to be translated ;-) |
Babel | ||||||||
---|---|---|---|---|---|---|---|---|
| ||||||||
Usores lingua digesti |