Usor:Arbarulo/Harenarium
Victoria (Lusitane Vitória [viˈtɔɾjɐ], usque ad decennium anni 1940 Victória) est caput civitatis Brasiliensis, Spiritus Sancti sita in insula parva in sinu maris, quo multa flumina exeunt, anno 1551 condita. Urbs ipsa habet 365,855 homines (2020), sed incolae regionis metropolitanae Victoriae sunt plus quam 1,857,616 (2013), quo 14a urbs Brasiliae est magnitudine.
Victoria Insula est insula fluvialis Victoria Sinu circumdata. Alias quoque 34 insulas partemque terrae continentis municipium tenet, quarum summa est 93.381 km2. Olim vero 50 insulae erant, quarum multae mole adiunctae sunt maximae.
Anno 2013 Nationes Unitae Victoriam 4am optimam habitantibus urbem Brasiliensem censuit, sanitatem, educationem, atque conata ad res civiles excolendas iudicantes, superatam São Caetano do Sul, Águas de São Pedro et Florianopoli, et maximi producti domestici generalis per capita. Victoriae indicem progressus humani (HDI) secundum esse inter capita civitatum Brasiliensium (post Florianopolin) invenit Fundação Getúlio Vargas.
Victoriae sunt duo maximi portus, Portus Victoriensis et Portus Tubarão. Hi comprehenduntur in Brasiliae maxima et optima habita complexione portuum. Victoria, ad oram sita, propinqua est montibus Spiritus Sancti. Curia municipalis per imperium de portibus insulas quoque regit Trindade et Martim Vaz fere 1,100 km ab ora distantes, quae sitae ad divortium massarum aëriarium optimum locum castris meteoroligicis praestant.
Geographia
[recensere | fontem recensere]Victoria sita est in Victoria Sinu Oceani Atlantici in mediis oris australibus Brasiliae et in civitate Spiritu Sancto, cui capitis officio fungitur. Territorio 97.12 km2 Victoria est inter minimas parvissimas civitatis et parvissimum omnium 27 capitum Brasiliensium.
Divisa est inter terram continentem et Victoriam Insulam et confinis tribus aliis municipiis: ad septentrionem Serra, ad occidentem Cariacica, et ad austrum Vila Velha. Ex his et ex municipiis Fundão, Guarapari et Viana constat Regio Metropolitana Victoriensis seu Magna Victoria.
Victoria urbs ad planitiem litoralem pertinet. Solum partitum est inter regionem plicatam et aliam depositorum sedimentariorum, quae ei figuram variam collibus, quarum pars de formis relictis derivata est, terris undulatis, et planitiebus induunt. Haec terra est pars Silvae Atlanticae, biomatis super litus orientale Brasiliae extenti, et systematis litoralis et marini. Gignuntur igitur silvae tropicales, manglia, pulvini et thinia. Aqua Magnae Victoriae duobus fluminibus ducitur: Santa Maria da Vitória et Jucu. Ad mare sunt orae Camburi, Curva da Jurema et Castanheiras.
Municipium constat ex 80 vicis, in novem regiones digestis:
- Centro
- Santo Antônio
- Jucutuquara
- Maruípe
- Praia do Canto
- Continental
- São Pedro
- Jardim Camburi
- Jardim da Penha
Forma terrae
[recensere | fontem recensere]Insularum forma est eiusdem naturae continenti, lapide granito, mari et herbis Brasiliensibus restinga-mangue circumdata. Mons media Victoria Insula, Morro da Fonte Grande, est 308.8 m altus; eminent quoque moles granitae Pedra dos Dois Olhos (296 m alta) et Morro de São Benedito 9194 m alta). Victoriae locus summus est Pico do Desejado in Trindade Insula, undecies centum kilometra ab ora continentis, 601 m altus.
Clima
[recensere | fontem recensere]Clima est tropicale, temperatura media 23°C et pluvio praesertim inter menses Octobrem et Ianuarium cadente. Hieme temperatura varia est, cum usque ad 30°C siccis temporibus efferatur, sed ad 12°C cadat si frontem frigidam mare intempestive frigidum sequatur.
Temperatura maxima Victoriae fuisse tradita est 39.6°C (INMET) die 25 Februarii 2006, et minima est 9°C, quae ob Flumen Oceanicum Malvinum accidit.
Victoria titulum capitis Brasiliensis minime pluvialis cum Urbe Fluminensi communicat, 918 mm per annum accipiens. Minime autem variam temperaturam fere totius civitatis Spiritus Sancti habet et ob clima oceanicum et ob montes motus aërios defendentes.
Victoria est inter urbes calidissimas Spiritus Sancti propter inquinationem aëris et tecta densata montesque insulae, qui frigido austro obstant. Interest quoque pluvium 350 mm medio Spiritus Sancti minus. Eo temperatura minima Victoriensis 2°C superat minimam mediam civitatis et 1°C urbis vicinae Vila Velha.
Historia
[recensere | fontem recensere]Cum Vila Velha, caput priscum capitaniae Spiritus Sanctus, bello urgeretur a populis indigenis, quibus linguae erant Tupi-Guarani et quibusdam fortasse Macro-Jê, et a Francis et Batavis, Lusitani caput removere decreverunt. Lecta est insula proxima continenti, cui nomen erat Guanaani. Oppidum conditum est die 8 Septembris 1551 nuncupatumque Vila Nova do Espírito Santo; postea nomen Victoria datum est quia coloni duce Vasco Fernandes Coutinho populum Goytacaz pugna vicerant.
Usque ad saeculum XX limites capitis fuerunt Castellum São João, ubi nunc situs est Club de Regatas Saldanha da Gama, prope mediam urbem, et mons ubi nunc stat valetudinarium Santa Casa de Misericórdia, in Vila Rubim. Oppidum in collibus structa est, quo quaedam viae angustiores factae; cum terrae inferiores oppugnari solebant, multi loci orarum muniti sunt.
Victoria oppidum die 24 Februarii 1823 urbs facta est, sed insularis situs incremento obstabat. Post annum 1894, negotio caffeino florente, partis urbanae inferioris magnitudo aucta et forma mutata est molibus multis. Novi vici culti et collibus viis publicis nexi; domus antiquae eversae sunt et cloacae aedificatae. Anno 1927 pons inter insulam et continentem apertus est, anno 1941 aperta prima pila portus.
Hic inde mire increvit; super moles latae viae pansae; Victoria urbs metropolis maxima Spiritus Sanctus facta est. Anno 1970, Victoriensi pari portibus maximis Brasiliensibus, industrializatio incepit, qua paene omnia vestigia Coloniae et Imperii Brasiliensis perierunt.
Demographia
[recensere | fontem recensere]Anno 2010 IBGE 348,265 homines Victoriae habitantes censuit, quorum gente 48 centesimae albae, 42 Pardo (polyphyleticae), 9 nigrae, 0.62 Asiaticae, et 0.38 indigenae.[1]
Victoriam secundum optimum statum vivendi capitalium Brasiliensium habere pronuntiat Fundatio Getúlio Vargas et 9am optimam urbem laborantibus esse. Fructus per capita est capitalium Brasiliensium maximus.
- GDP per capita (2007): 60592.00 (1um capitalium)
- Spes vitae (annis) ad natum: 70.74 (4um capitalium)
- IDHM R-index fructus: 0.858 (3um capitalium)
- IDHM E-index educationis: 0.948 (3um capitalium)
- IDHM-L-index aevi: .762 (4um capitalium)
- ICH-index privationis utilitatum necessariarum, domicilii: 0.882
- Scientia litterarum: 95.48% (5um capitalium)
- ENEM medium 2007: 60.225 (1um capitalium)
- Praesentia in ludis: 93.36% (3um capitalium)
- Index Gini: 0.61
- HDI: 0.856 (3um capitalium et 1um Regionis Austrorientalis)
- Suffragati: 237 554
- Incrementum annuale populi: 2.36%
- Optimum capital iuvenibus curriculum incipientibus
- Nonum optimum capital laborantibus
- Portus Aërius Victoriensis est 14us Brasiliae numero viatorum (1,661,192 passengers anno 2006) et 14us pondere oneris (13,023,544 kilogramma anno 2006).
- Portus marinus maximus Brasiliae pondere oneris
- Raedae: 120,826
- Minimus populus capitalium Austrorientalium
Religio
[recensere | fontem recensere]Religio | Centesimae | Homines |
---|---|---|
Catholici | 63.36% | 185,211 |
Protestantes | 22.18% | 64,846 |
Sine religione | 10.53% | 30,791 |
Spiritistae | 2.04% | 5,975 |
Oeconomia
[recensere | fontem recensere]Oeconomia Victoriensis in portu, commercio activo, industria, et officiis periegeticis stat. Duos portus maximos Brasiliae habet, Portum Victoriensem et Portum Tubarão. Maximae industriae sunt ArcelorMittal Tubarão (olim CST), quae chalybem toto orbi facit, et societas metalli fossoria Vale (olim Companhia Vale do Rio Doce, CVRD).
Productus domesticus generalis Victoriae 20 centesimas civitatis metitur. Illius maxima pars est tertiaria, 60 centesimas summae efficiens, commercio et officiis sed non re publica urbana comprehensis. Industria 30 centesimas oeconomiae Victoriensis facit, hic inclusis magnis societatibus extractivis ut Petrobras.[3]
Commercium
[recensere | fontem recensere]Maximum forum mercatorium Victoriae est Shopping Vitória, tabernis plus 400, magna aula cibaria, et complexione cinematica. Sunt quoque Shopping Norte Sul 99 tabernis, Shopping Centro da Praia, Shopping Boulevard, et alia.
Educatio
[recensere | fontem recensere]Lingua Lusitana, cum sit sermo publicus Brasiliae, princeps est in ludis. Etiam lingua secundaria et in primariis et in secundariis docenda est. Quae saepissime est Anglica, sequentibus Hispanica, Francogallica, et Italiana. In perpaucis autem ludis lingua Theodisca docetur, quamquam eam (praesertim sermo Pomeranicus Orientalis) fere tot cives Spiritus Sancti loquuntur quot Francogallicam et Italianam.
Instituta disciplinae
[recensere | fontem recensere]- Universidade Federal do Espírito Santo (UFES)
- Instituto Federal de Educação, Ciência e Tecnologia do Espírito Santo (IFES) – a.k.a. Centro Federal de Educação Tecnológica do Espírito Santo (CEFET-ES) / Escola Técnica Federal do Espírito Santo (ETFES)
- Universidade Vila Velha (UVV)
- Escola Superior de Ciências da Santa Casa de Misericórdia de Vitória (Emescam)
- Faculdade de Música do Espírito Santo (FAMES)
- Centro Universitário Multivix Vitória (Multivix)
- Faculdade Cândido Mendes de Vitória (FCMV)
- Faculdades Integradas Espírito-Santenses (FAESA)
- Faculdades Integradas de Vitória (FDV)
- Faculdade Estácio de Sá de Vitória (Fesv)
- Associação Vitoriana de Ensino Superior (Favi)
- Faculdade Metropolitana de Vitória (Metropolitana)
- Faculdade Batista de Vitória (Fabavi)
- Faculdade de Ciências Econômicas de Vitória (Facev)
- Fundação Capixaba de Pesquisa em Economia, Contabilidade e Finanças (FUCAPE Business)
Victoriae olim fuit ludus gentilis Iaponicus nomine Ludus Iaponicus Victoriensis (ヴィトリア日本人学校 Vitoria Nihonjin Gakkō).[4]
Commeatus
[recensere | fontem recensere]Portus aërius
[recensere | fontem recensere]Portus Aërius Eurici de Aguiar Salles (Goiabeiras) situs est in area pauco plus 52 centenorum milium metrorum quadratorum. Post primum tectum anno 1946 perstructum, Portus Aërius Victoriensis aliquoties aucta et novata est, sed mensuram eius, 29 centena milia viatorum per annum, postulantes iam superarunt, anno 2013 paene 40 centenis milibus numeratis.
Aula viatorum aëra accommodatum habet, aream instructam paene 17,000 metrorum quadratorum, atrium adscribendorum, 25 mensas adscriptorias, porticusque conscensorias et adventorias. Victoriensis est unus ex 32 portibus retis Infraero, qui aulam onerariam habent. Recentia stabula navibus structa operam portuariam alacriorem reddiderunt. Mense Maio 1999 incepit primus nexus rectus onerarius inter Victoriam et urbem Civitatum Foederatarum (Miamiam) ut res in Spiritum Sanctum facilius importarentur, cuius gratia transvolatus quinquiens in septimana fit.
Commeatus publicus
[recensere | fontem recensere]Victoria duo systemata vectoria urbana habet.
- Primum, cuius opera intra urbem cohibetur, appellatum est ab urbanis "verdinhos" ob colorem laophoriorum, quae divisa sunt inter tres societates, quorum sunt 52 itinera ordinaria et 2 selecta aëre accommodato. Itinera laophoria omnibus vicis prosunt. Merces electronice penditur.
- Systema Transcol Victoriam aliis urbibus coniungit, intineribus per magnas vias, ut Victoria Av. et Beira Mar Av., ductis. Aliquot vici ab viis maximis distantes propria itinera habent, ut Jardim Camburi, qui coniunctus est Atrio Carapina Terminal et Laranjeiras, in municipio Serra, itinere 800 et Grande Sao Pedro et Grande Santo Antonio, quae itineribus 518 et 535 fruuntur et coniuncta sunt atriis Ibes (Vila Velha), Jardim America (Cariacica), Campo Grande (Cariacica) et Carapina (Serra). Hoc urbem atriis in locis necessariis sparsis connectit. Caput ipsum tamen iam non habet atria systematis Transcol postquam anno 2009 Terminal Don Bosco clausum est.
Viae
[recensere | fontem recensere]Accessus principales sunt viae foederales BR-101, raedaria Magnam Victoriam cum partibus australi et orientali-septentrionali Brasiliae iungens, BR-262 Victoriam cum Regione Mediana iungens, et Rodovia do Sol (Via Raedaria Solis). Minor foederalibus est ES-060 per urbem ducta et regionem litoralem coniungens.
Portus
[recensere | fontem recensere]Portus sunt duo: Portus Victoriensis et Porto do Tubarão.
Porto de Vitória est navium accessu difficillimus totius Brasiliae. Nam Victoriensis Sinus perangustus est, scopulique et montes navibus onerariis et bellicis accessum ad navalia impediunt. In loco autem arto et naves et raedae et homines concurrunt. Commeatus igitur regulis cohibetur, quod usui portus obstat. Itaque maxime adeunt naves periegeticae aut naves et suggestus petrolearii reficiendi.
Portus Tubarão decennio anni 1960, Portu Victoriensi saturo viso, a Companhia Vale do Rio Doce descriptus est. Hic multo faciliorem accessum ad mare praestat. Anno 1966 apertus, gradatim mensura auctus est, et recentissimo decennio ad 800 centena milia tonnarum pervenit. Cum ab origine structus sit ad metallum ferreum exportandum, tempore recenti addita sunt horrea granaria et farinae soiae. Hic portus ad extremum Orae Camburi situs est.
Ferriviae
[recensere | fontem recensere]Ferrivia Vitória-Minas onera ab Regione Mediana et viatores Victoria Urbem Belli Horizontis vehit.
Pons
[recensere | fontem recensere]Pons Legati Darcy Castelo de Mendonça, qui appellatur etiam Pons Tertius (Lusitane: Terceira Ponte), est secundus altitudine pons in Brasilia. Hic sinit inter urbes Vila Velha et Victoriam transvehi.
Ludi
[recensere | fontem recensere]Habet Victoria quattuor greges pediludicos: Rio Branco Atlético Clube, (vulgariter Rio Branco), Vitória Futebol Clube (ES), (vulgariter Vitória vel Vitória-ES), Espírito Santo Futebol Clube, (vulgariter Espírito Santo), Doze Futebol Clube, (vulgariter Doze), nunc in primo gradu certaminis Campeonato Capixaba certantem.[5]
Urbes coniunctae
[recensere | fontem recensere]Monumenta
[recensere | fontem recensere]Victoriae posita sunt multa temporibus Coloniae et Imperii, quorum nonnulla creata sunt monumenta foederalia, civilia, aut municipalia.
- Theatrum Carlos Gomes (Teatro Carlos Gomes)
- Cathedralis Nostrae Dominae Victoriae (Catedral Metropolitana)
- Domus Urbis Veteris (Cidade Velha)
- Forum Costa Pereira (Praça Costa Pereira)
- Capella Santa Luzia (Capela de Santa Luzia)
- Ecclesia São Gonçalo (Igreja de São Gonçalo)
- Viaeductus Caramuru (Viaduto Caramuru)
- Palatium Anchieta (Palácio Anchieta)
- Palatium Domingos Martins (Palácio Domingos Martins)
- Monasterium São Francisco (Monastério de São Francisco)
- Ecclesia Nostrae Dominae Rosarii (Igreja de Nossa Senhora do Rosário)
- Sanctuarium Santo Antônio (Santuário de Santo Antônio)
- Saeptum Civile Fonte Grande
Nexus externi
[recensere | fontem recensere]- Pagina municipii
- Pagina municipii de periegesi
- De cauponibus Victoriensibus
- Statistica IBGE de multis urbibus Brasiliensibus
- Imagines Victoriae a Google Maps
- Scientia de Victoria et Spiritu Sancto
- Optima Victoriensia - ductor
- ↑ (PDF) Síntese de Indicadores Sociais 2000. Victoriae, Brasilia: IBGE. 2000. ISBN 85-240-3919-1
- ↑ "Religion in Vitória by IBGE"
- ↑ Vitória
- ↑ "過去に指定・認定していた在外教育施設" (Formula:Webarchive). Ministerium Educationis, Morum, Ludorum, Scientiae et Technologiae. Aditus 15 Ianuarii 2015. "ヴィトリア日本人学校 (小学部及び中学部) ブラジル国ヴィトリア"
- ↑ "Estadual Série A 2017". futebolcapixaba.com. Federação de Futebol do Estado do Espírito Santo
- ↑ 6.0 6.1 6.2 6.3 Redes de Cidades :: Prefeitura :: Prefeitura de Vitória. . www.vitoria.es.gov.br