Vacca quintum et finem ursorum nutricis
Appearance
"Vacca quintum et finem ursorum nutricis" incipiunt versus prophetici de vita et morte imperatoris cuiusdam inter Oracula, quae sub nomine Leonis Sapientis traduntur, servati. Quos versus, si rerum gestarum scriptor Nicetas Choniates recte narrat, imperator Isaacius II Angelus sibi applicavit. Textus sequitur sicut in libro manu scripto Oraculorum legitur:
- Ἡ βοῦς δὲ πεμπτὸν καὶ τέλος ἀρκτοτρόφου
- τὸ σχῆμα φαίνει τὸν τόπον καὶ τὸν τρόπον.
- καὶ σωφρονίζεις σωφρονῶν τοὺς φιλτάτους,
- ὅθεν τετεύξῃ χρηστοτάτου τοῦ τέλους.
- μόνος θ'ἐνωθεὶς ἐξ ἀνακτόρων κλέους
- καὶ τῶν νεκρῶν, κράτιστε, λειπὼν τὰ κράτη·
- ὡς ἐν βραχεῖ γὰρ εὐτυχήσεις τοῦ κράτους,
- ὅθεν μολήσας, οἷος ὤφθεις μοι φίλος·
- πρώτας γὰρ ἔχων ἀρετῶν ἄλλων πλέον.
- Vacca quintum et finem ursorum nutricis
- Figura affert, et locum et modum.
- Et compescis ipse modestus amicissimos,
- Quocirca consequeris pulcherrimum finem
- Solusque aduniisti tibi imperatoriam laudem,
- Et mortuorum fortissimorum linquens potentiam
- Brevi felix eris ob imperium.
- Quare abiens qualis mihi amicus visus es,
- Praecipuas virtutes plus quam alii possidens.[1]
Sic autem in Historiis Nicetae Choniatae legitur:
- Τὸ σχῆμα φαίνει τὸν τόπον καὶ τὸν τρόπον,
- ὅθεν μολήσας, οἷος ὀφθείς μοι φίλος·
- πρώτας ἔχεις γὰρ ἀρετὰς ἄλλων πλέον
- καὶ σωφρονίζεις σωφρονῶν τοὺς φιλτάτους·
- ὅθεν τέτευχας χρηστοτάτου τοῦ τέλους
- μόνος ἀναχθεὶς ἐξ ἀνακτόρων κλέος
- καὶ τῷ νεκρῷ, κράτιστε, λιπὼν τὸ κράτος·
- ὡς ἐν βραχεῖ γὰρ εὐτυχήσεις τὸ κράτος.
- Figura mores nec minus locum notat.
- Unde advenisti, conspectu ut laetor tuo?
- Virtute multo ceteris praestantior,
- Modeste leniterque castigas tuos.
- Hinc consecutus exitum prosperrimum,
- Decusque solus ductus ex palatio,
- Relicta mortuo potentia brevi
- Te namque regni prosperi manet decus.[2]
Notae
[recensere | fontem recensere]- ↑ Oracula Leonis Sapientis 6 [col. 1133 Migne]
- ↑ Nicetas Choniates, Historia p. 355 van Dieten cum interpretatione Hieronymi Wolfii
Bibliographia
[recensere | fontem recensere]- "Imperatoris Leonis cognomine Sapientis oracula" in Iacobus Paulus Migne, ed., Patrologia Graeca (Lutetiae, 1857-1866) vol. 107 coll. 1121-1168 (Textus apud Google Books)
De hac re nexus intervici usque adhuc absunt. Adde, si reppereris.