Vacuna
Vacuna fuit vetus dea Sabina, quae etiam a Romanis antiquis colebatur. Nota est per inscriptiones et paucos poetarum Horatii et Ovidii versus. Species eius incerta erat quoniam eruditi Romani eam nunc Bellonae, nunc Minervae, nunc Veneri alias Dianae aut Cereri aut in primis deae Victoriae adsimularunt.
Quid fontes de Vacuna nobis tradiderint
[recensere | fontem recensere]Horatius amico Fusco scribebat post Vacunae "putre fanum" quod non procul a poetae villa in agro Sabino situm erat[1]. Item Plinius 'Vacunae nemora' non procul a Reate memorat. Nonnulli eruditi addunt etiam inscriptionem in agro Sabino repertam in qua Vespasianus imperator, et ipse origine Sabina, templum Victoriae restituisse dicitur. Etenim Varronem secuti[2] Victoriam apud Sabinos tamquam Vacunam interpretabantur[3].
Inscriptiones votivae quoque inveniuntur quas erexerunt asseclae deae postquam voti compotes facti sunt. Exempli gratia, Aredia Daphne deae gratias agebat pro reditu L. Acesti ex Africa. Item Esuvius Modestus, quod pater e morbo sanatus esset.
Ovidius Vacunae cultum memorat tum cum sexto libro Fastorum Vestalia describit. Nam familiae totae circa focos stabant aut sedebant et deos mensae suae adesse credebant, quos focos 'Vacunales focos' appellabat.
Commentatores Horatii praeterquam Sabinam esse deam adfirmant recensent opiniones de natura deae dum diversis deis Romanis adsimulatam esse memorant.
Numismatistae effigiem deae in denario ab aedili curuli M. Plaetorio M.f. Cestiano circa 67 a.C.n. cuso[4] agnoscere solent quia insignia multorum deorum gerit nec quae sit facile discerni potest.
De Georgii Dumézil coniectura
[recensere | fontem recensere]Georgius Dumézil[5] ex illis testimoniis Vacunam esse deam in familiis invocatam pro reditu absentium quibus interim sedes aut locus vacuus servabatur (unde nomen deae[6]). Nam ii quibus epistulas mittimus necessario absentes sunt, quae causa fuit cur Ausonius et Horatius deam Vacunam nominarint. Horatius etiam addit: excepto quod non simul esses – cetera laetus[7]. Item soluta vota in inscriptionibus ad reditum pertinent sive ex Africa sive ex morbo qui aegrum patrem velut e familia removerat. Cur a Varrone cum Victoria adsimulata sit rationem reddit dicendo victoriam multos viros salvos patriae et Laribus suis reddere. Sed praecipue Ovidii versibus nititur qui Vacunam cum domesticis focis coniungebat atque locutionem 'Vacunales focos' adhibebat.
Notae
[recensere | fontem recensere]- ↑ L.A. Constans, "La villa d'Horace en Sabine", Journal des Savants, 1914: 225-229.
- ↑ Acronis scholium ad Horatium: Varro primo Rerum diuinarum Victoriam ait, quod ea maxime hii gaudent, qui sapientiae uacent. E quo apparet eruditum Romanum nomen deae cum verbo "vacare" conectere.
- ↑ CIL 14, 3485. Elizabeth C. Evans, The Cults of the Sabine Territory, American Academy in Rome, 1939. Cf Vacuna in Le Dictionnaire des Antiquités Grecques et Romaines de Daremberg et Saglio. A. W. van Buren, "Vacuna", The Journal of Roman Studies, 1916: 202-204.
- ↑ Crawford 409/1. Babelon, Plaetoria 4. Dioscures.com
- ↑ Fêtes Romaines (1975).
- ↑ Iam scholiasta Acro ad Horatii locum scribebat: alii deam uacationis dicunt, alii Victoriam, qua fauente curis uacamus.
- ↑ Epistulae I.10.50.
Fontes
[recensere | fontem recensere]- CIL 9, 4636 CIL 9, 4751 CIL 9, 4752
- Ausonius, Epistula IV
- Horatius, libro primo Epistularum X.49-50 cum scholiis Porphyrionis et Acronis Hic legere potes cum commentariis
- Ovidius, libro sexto Fastorum 305-308.
- Plinius, Naturalis historia III.109
Plura legere si cupis
[recensere | fontem recensere]- Aldo Borlenghi, Alessandro Betori, Federico Giletti. "La dea Vacuna: attestazioni e geografia del culto in Sabina Novità dal territorio di Montenero Sabino (RI)", Archeologia Classica, 2020: 41-84
- Georges Dumézil, "Vacuna" in Fêtes romaines d'été et d'automne ; suivi de Dix questions romaines, Gallimard, 1975: 232-237. Recensio critica Altera recensio critica Nonnullae paginae apud Guglum librorum
- Mary A. Grant, "The Location of a Shrine of Vacuna", The Classical Journal, 1923: 220-224
- A.L.Prosdocimi, "Etimologie di teonimi: Venilia, Summanus, Vacuna", in Studi linguistici in onore di V.Pisani, Brescia 1969: 795-801.
- Susanna Silberstein Trevisani, "Cippo votivo alla dea Vacona", Zeitschrift für Papyrologie und Epigraphik, 1979: 273-276