Jump to content

Vae victis

E Vicipaedia

Vae victis est locutio Latina hodieque in usu apud homines litteratos qua significatur si quis in hostis potestatem quondam venerit, eum nec quicquam iuris retinere et quaecumque victori libebit passurum esse. Traditio historica haec verba non in ore Romani viri sed ducis Gallici ponit : puduit enim Romanos talia adagia vim iuri praevertentia sibi adserere quamquam similia saepe fecerunt.

Anno 390 a.C.n. Galli proelio ad Alliam commisso victores urbem Romam praeter Capitolium occuparunt. Ut urbem sibi redderent Romani certum pretium cum hostibus pepigere. Dux Gallicus trutinam auri pendendi causa adfert : cum autem ponderibus iniquis iustoque gravioribus uteretur legati Romani de iniuria sibi facta querebantur. Tum audaciam eorum indignans Brennus (sic dux Gallicus a Romanis nominabatur) et gladium et vaginam et balteum in lancem insuper posuit dicens : "Vae victis". Et Romanos pondus auri tertia parte auctum pendere oportuit.