Vallis Sancti Ferdinandi
![](http://upload.wikimedia.org/wikipedia/commons/thumb/9/92/Wpdms_shdrlfi020l_san_fernando_valley.jpg/220px-Wpdms_shdrlfi020l_san_fernando_valley.jpg)
Vallis Sancti Ferdinandi (Anglice San Fernando Valley) est vallis in parte septentrionali Angelopolitana sita, quae circiter decem millia passuum a septentrione ad meridiem et viginti millia passuum ab oriente ad occidentem patet, cum uno et semis millione incolarum.
Vallis a ceteris Angelopolitanae partibus et geographice et culturalitate separatur per Montes Sanctae Monicae ad meridiem.
Indiani Gabrielini Vallem inhabitaverunt per quattuor milia annorum. Europaei Vallem exploraverunt anno 1769, expeditione Portolae ducta. Portola locum coloniam magnam idoneum esse observavit, et anno 1797 prima colonia Europaea in Valle condita est cum erectione Missionis Sancti Ferdinandi. Saeculo undevicensimo, vallis erat praesertim rangum boarium magnum, quod postea agriculturae industriae cessit. Anno 1913, Aquaeductus Angelopolitanus apertus est, et multi homines in Vallem migraverunt. Agrorum maxima pars ad decennium 196 servabatur, cum terris suburbanis gradatim substitutis.
Decennium 199, notae factae sunt "puellae vallenses" (Anglice valley girls), quae per stilum vitae singularem, ut malla frequentarent et dialecto peculiari uterentur, inclaruerunt. A decennio 196 usque ad decennium 199, Vallis Sancti Ferdinandi suburbium populare fuit pro Americanis albis classis mediae. Tamen, hoc mutavit. Occidens et meridies Vallis ditiores facti sunt, dum oriens pauperior evasit. Nunc Vallis non amplius plerumque alba et anglica-saxonica est. Incolarum 40 centesimae sunt albi, 40 centesimae Hispanici, 10 centesimae Nigri, et 10 centesimae Asiatici orientales. Multi incolae loquuntur Hispanice, Mandarine, Cantonice, Coreane, Thai, Philippinae, Indice,? Gudzaratice, Armenice, Hebraice, et Russice.
Propter dissatisfactionem politicam Angelopoli, incolae Vallis decennio 200 conati sunt ab urbe secedere. Hoc autem consilium electionibus municipalibus anno 2002 reiectum est, suffragiis 52 centesimis contra 48 cetesimas.
Attractiones turisticae
[recensere | fontem recensere]Attractiones turisticae Vallis includunt studia cinematica et televisifica in Burbank: Fratres Warner, Disney, ABC, NBC, et, populo gratissima, Studia Universalia cum suo Consaepto oblectaminuo. Aliae res memorabiles sunt Missio Sancti Ferdinandi et Museum Nethercutt, quod congeriem luxuosis antiquarum rerum variarum continet.
Communitates
[recensere | fontem recensere]inter communitates in Valle numerantur Burbank, Hollywood Septentrionalis, Urbs Studiorum, Urbs Panoramae, Sherman Oaks, Van Nuys, Sepulveda, North Hills, Mission Hills, Pacoima, Sylmar, Granada Hills, Porter Ranch, Encinum, Tarzana, Reseda, Northridge, Woodland Hills, Parcus Canoga, et Chatsworth.
Notae
[recensere | fontem recensere]
![]() |
Haec stipula ad geographiam spectat. Amplifica, si potes! |