Vampyrus
Appearance
Vampyrus (-i, m.) est monstri genus in fabulis gentium Europaearum orientalium, cadaver quasi vivum, magnis dentibus caninis praeditum, quibus venas praedae suae, hominum dico vivorum, aperit, ut sanguinem exsugat.
Alii alia vampyris attribuunt, sed haec fere sunt tralaticia:
- vampyros esse nocturnos nec posse solis lumen tolerare,
- nisi invitatos eos non posse domicilia intrare,
- vampyros posse animos hominum magna vi charismatis magici vincire,
- vampyros repelli (et fortasse damnum accipere) posse:
- vampyros iam dudum mortuos non posse solitis modis interfici, sed potius:
- capite absciso oreque allio referto
- corde palo ligneo transfixo,
- vampyros posse se in nebulas, vespertiliones, luposve transformare.
Genera
[recensere | fontem recensere]Monstra vampyris similia sunt:
Nexus interni
Fontes
[recensere | fontem recensere]- 1577, Joannis Wier De lamiis liber: item de comentitiis ieiuniis. Cum Rerum ac verborum copioso indice
- 1645 Leonis Allatii De Graecorum hodie quorundam opinationibus
- 1679, Philippi Rohr Dissertatio historico-philosophica de masticatione mortuorum
- 1706, Caroli Ferdinandi equitis de Schertz Magia Posthuma
- 1721, Gabrielis Rzaczynski Historia naturalis curiosa regni Poloniae..., cap. "De cruentationibus cadaverum"
- 1732, Johannis Christophori Pohlii et Johannis Gottlob Hertelii Dissertatio de hominibus post mortem sanguisugis: vulgo sic dictis Vampyren.
- Johannis Christiani Stockii Dissertatio physica de cadaveribus sanguisugis; von denen so genannten Vampyren oder Menschen-Säugern.
- 1733, Joannis Henrici Zopfii Dissertatio de vampyris Serviensibus
- 1733, Prosperi de Lambertinis De servorum Dei beatificatione, et beatorum canonizatione, cap. "De vanitate vampyrorum"
- 1737, Francisci Antonii Ferdinandi Stebler "Sub vampyri, aut sanguisugae larva a verae philosophiae et rationalis medicinae placitis detectum ac dejectum depravatae imaginationis spectrum" apud Acta Academia Naturae curiosae
- 1992, Claudii Hamberger Mortuus non mordet: Dokumente zum Vampirismus 1689-1791
- Vampiri Europeana: A Chronological Listing
- 2003, Cuiuslibet: Latin For Gamers IV: Vampyrus, -i (m.)