Hypanis
Longitudo | 870 chm |
---|---|
Altitudo fontis | 1339 m |
Decursus aquae | Crasnodariae 425 m³/s |
Area systematis | 57 900 chm² |
Fons | prope Elbrus |
Ostium | Palus Maeotis |
Regio | Cubania in Russia |
Hypanis[1] [2] (Graece ‛Ύπανις) seu Vardanus[3] vel Anticaeta,[4] nunc autem Cubanus,[5] vulgo Cuban[4] seu Kuban[2] (Russice Кубань, Karaczaevo-Balcarice Къобан, Cabardino-Circassice Псыжь, Adygeice Псыжъ) nominatur, flumen est in Caucaso Septentrionali Russico.
Prope Montem Elbrus confluxu fluminum Ullukam et Utschkulan oritur, 870 chiliometra per res publicas Karaczaevo-Circassiam et Adygeiam territoriaque Stauropolitanum et Crasnodarianum Foederationis Russicae patet, plus quam 14 milia accolas accipiens, et in Paludem Maeotidem prope Temrucum urbem se effundit, delta formans (quae ad saeculum undevicesimum alveum principalem in Pontum Euxinum influentem habebat). Regio historica, per quam fluit, secundum fluvium Cubania (Cuban, Kuban) appellatur. Teberda accola Hypanis est.
Čerkessk Karaczaevo-Circassiae caput et Armavirum et Kropotkin et Crasnodaria urbes ad Hypanim sitae sunt necnon Temrucum in ostio fluminis.
Notae
[recensere | fontem recensere]- ↑ Lexicum nominum geographicorum latinorum.
- ↑ 2.0 2.1 Mathiae Petri Katancsich(hr) Orbis antiquus ex tabula itineraria quae Theodosii imp. et Peutingeri audit..., p. 231.
- ↑ J. G. Th. Graesse, Orbis Latinus (Dresdae: Schönfeld, 1861; 1909. Brunsvici, 1972, 3 voll.) 1 2 3
- ↑ 4.0 4.1 Petri Pallasii Zoographia Rosso-Asiatica, tom. II, p. 84.
- ↑ Eduardi Eichwald Fauna Caspio-Caucasia nonnullis observationibus observationibus novis illustrata, p. 12.
Nexus externi
[recensere | fontem recensere]Vicimedia Communia plura habent quae ad Hypanim spectant. |
Situs geographici et historici: Locus: 43°27′40″N 42°5′46″E, 45°20′21″N 37°24′11″E • OpenStreetMap • GeoNames • Store norske Lexikon • Treccani • Большая российская энциклопедия |