Vergilii sepulchrum (Wright)
Appearance
"Vergilii sepulchrum" est imago ter ab Iosepho Wright inter annos 1779 et 1785 picta; quo peregrinationem Italiae annis 1773-1775 fecerat. Ruina depingitur haud longe a Neapoli distans quae sepulchrum Vergilii poëtae esse credebatur. Primam tabulam, figuram etiam Silii Italici, Virgilii admiratoris, monstrantem, privatus quidam possidet. Altera anno 1782 confecta in Museo et Pinacotheca Derbiensi ostentatur; tertia in Museo Ultoniensi Belfasti in urbe.
Nexus externi
[recensere | fontem recensere]Vicimedia Communia plura habent quae ad Vergilii sepulchrum spectant. |
Bibliographia
[recensere | fontem recensere]- Benedict Nicolson, Joseph Wright of Derby: painter of light (1968) vol. 1 pp. 83-85 et passim (Paginae selectae apud Google Books)