Vexillum Sancti Davidis
Vexillum Sancti Davidis (Cambrice Baner Dewi Sant) usitate est crux flava in campo nigro, sed etiam videtur crux nigra in campo flavo, aut etiam cruce engrallata. Quod repraesentat Sanctum Davidem (Cambrice Dewi Sant) (circa 500 – circa 589), episcopum Meneviensem saeculo sexto et sanctum patronalem Cambriae.
Vexillum adhibitum est symbolum Cambriae ut alternum vexilli draconis rubri, eodem sensu quo cruces Sancti Georgii, Sancti Andreae, Sancti Patricii, et Sancti Pirani adhibentur ad Angliam, Scotiam, Hiberniam, Cornubiam proprie repraesentandas (quarum ei sunt sancti patronales). Vexillum simile est armarum heraldicarum Dioecesis Sancti Davidis.
Vexillum Sancti Davidis est traditio nova, etiam adeo in Cambria ante 1994 plerumque ignotum. Historia vexilli aliquantulum obscura manet, sed designatio ut videtur saeculo vicensimo ineunte orta est. Una coniectura ponit vexillum evolutum esse ut super templa Anglicana in Cambria exhiberetur, eodem modo Crux Sancti Georgii extra templa in Anglia exhiberi solet, sed ex anno 1954 templa in Cambria vexillum arma heraldica ferens Ecclesiae in Cambria usitatius exhibent, illo anno concessa.
Nexus interni
Nexus externi
[recensere | fontem recensere]- Pompa Diei Sancti Davidis. stdavidsday.org.