Jump to content

Vicipaedia:Compendium

E Vicipaedia

Compendium est nexus brevis qui accessum ad paginas praebet facilem. Paginae in spatio nominali encyclopaedico non solent fieri compendii, multa autem compendia sunt paginis in spatiis nominalibus Vicipaedia: et Auxilium:.

De novis compendis creandis

[fontem recensere]

Excogitandum dein decernendum est quod nomen (utrum verbum an litterarum series) sit maxime idoneum et in memoria facillime teneatur. Ei oportet esse breve ac litteris capitaneis tantum scriptum.

Cuique spatio nominali est suum peculiare praefixum (e.g. VP: in compendiis spatii nominalis Vicipaedia:, A: in compendiis spatii nominalis Auxilium:, et cetera). Ad novum compendium creandum, quaesumus, sequere hos passus:

  1. Si studes paginam, e.g., Vicipaedia:Taberna facere compedii, VP:T videtur esse bona excogitatio.
  2. Aperi paginam supra decretam (VP:T) et ibi scribe: #REDIRECT [[Vicipaedia:Taberna]].
  3. Tunc i ad paginam “Vicipaedia:Taberna” et ibi adde, prae summo capite, formulam {{Compendia paginae|VP:T}}. Hoc modo parva arca nomen compedii ostendet.

Nexus interni