Victor Borisov-Musatov
Victor Elpidiphori filius (Russice Victor Elpidiforovič) Borisov-Musatov, die 2 Aprilis[1] anno 1870 Saratoviae natus et 26 Octobris[2] 1905 Tarusae gubernii Calugensis mortuus, fuit pictor Russicus, postimpressionista et symbolista, Mundo artis proximus.
Vita et opera
[recensere | fontem recensere]In familia servorum rusticorum liberatorum natus est. Tres annos natus e scamno cecidit et columnam vertebralem laesit, unde gibbus crescere coepit. In Saratovia primum educatus, annis nonagesimis saeculi XIX Moscuae et Petropoli et Lutetiae artibus studebat, postea Crimeam aliaque loca visitavit. Annis nongentesimis ineuntibus saepe in Zubrilovka villa nobili gubernii Saratoviensis degebat, ubi opera sua notissima pinxit, e.g. Ver (Vesna), Excipulam aquarum (Vodoiom), Phasmata (Prizraki). Tunc et Helenam Vladimiri filiam Alexandrovam-Skovorodam nupsit, quae anno 1904 Mariannam filiam ei genuit. Ab anno 1903 in Podolsko habitabat, ab anni 1905 Tarusae (apud Ioannem Tsvetaev), ubi et mortuus et sepultus est.
Pinacotheca
[recensere | fontem recensere]-
Ver (1898-1901)
-
Excipula aquarum (1902)
-
Phasmata (1903)
-
In subdialibus Tarusae
Notae
[recensere | fontem recensere]- ↑ Calendario Iuliano, scilicet 14 Aprilis Gregoriano.
- ↑ Calendario Iuliano, scilicet 8 Novembrus Gregoriano.
Nexus externi
[recensere | fontem recensere]Lexica biographica: • Den store danske • Store norske leksikon • Большая российская энциклопедия • • Grove Art |