Jump to content

Vinlandia

Latinitas nondum censa
E Vicipaedia
Archaeologica Vinlandiae imitatio.

Vinlandia, sive Vinilanda (Islandice Vínland 'terra vinifera', aut Vinland 'ager pascuus'), secundum narrationes Islandicas fuit colonia a Leivo Erici filio in Terra Nova ducta.

Leivus Erici filius putatur primus ad illam terram appulisse, circa annum 1000.[1] Vestigia archaeologica monstrant Vicingos aliquatenus in America Septentrionali adfuisse.[1]

Praeterea unam adhuc insulam recitavit a multis in eo repertam occeano, quae dicitur Winland, eo quod ibi vites sponte nascantur, vinum optimum ferentes. Nam et fruges ibi non seminatas habundare, non fabulosa opinione, sed certa comperimus relatione Danorum. [Post quam insulam, ait, terra non invenitur habitabilis in illo occeano, sed omnia quae ultra sunt glacie intolerabili ac caligine inmensa plena sunt. Cuius rei Marcianus ita meminit: 'Ultra Thilen', inquiens, 'navigatione unius diei mare concretum est'. Temptavit hoc nuper experientissimus Nordmannorum princeps Haraldus. Qui latitudinem septentrionalis occeani perscrutatus navibus, tandem caligantibus ante ora deficientis mundi finibus inmane abyssi baratrum retroactis vestigiis pene vix salvus evasit.]
  • 1837, Caroli Christiani Rafn Antiquitates Americanae, manuscriptum saeculi 13 citans (p.290-3):
Leifus fortunatus dictus, primus Vinlandiam invenit, in quo etiam itinere mercatores oceani periculis vexatos repierit.
Volente deo post longū iter ab insula Gronelanda per meridiem ad / reliquas extremas partes occidentalis occeani maris iter facientes ad / austrū inter glacies byarnus et leiphus erissonius socij terram nouam uberrimā / videlicet viniferā inuenerunt quam Vinilandā insulā appellauerunt. Henricus / Gronelande regionumq finitimarū sedis apostolicae episcopus legatus in hac terra / spaciosa vero et opulentissima in postmo anno p. ss. nrj. Pascali accessit in nomine dei / omnipotētis longo tempore mansit estiuo et brumali postea versus Gronelandā redit / ad orientem hiemalē deinde humillima obediencia superiori vo- / lūtati processit.
  1. 1.0 1.1 William C. Wonders (2003). Canada's Changing North. McGill-Queen's Press - MQUP. pp. 28–29. ISBN 978-0-7735-7132-7 .

Bibliographia

[recensere | fontem recensere]

Nexus interni