Volfgangus Borchert
Volfgangus vulgo Wolfgang Borchert (natus die 20 Maii 1921 Hammoniae, mortuus die 20 Novembris 1947 Basileae) scriptor Germanus fuit. Anno 1947 drama praetitulatum Draußen vor der Tür pepigit, quod notissimum fiebat in litterarum e ruinis epocha, quae dicebantur (Theodisce: Trümmerliteratur).
Vita
[recensere | fontem recensere]Postquam artem bibliopolae didicit, actor Luneburgi fuit. In Secundo bello mundano graviter vulneratus est; ob commentarios criticos contra nazismum capitis eum damnaverunt, quam autem poenam evitare potuit acie Europae orientalis repetenda. Bello finito scaenarum dispositor fuit in Theatro dramatico Hammaburgensi. Mortuus est quando in Helvetia curationem sanitatis subibat.
Gravitudo
[recensere | fontem recensere]Drama radiophonicum Draußen vor der Tür (foris ante ianuas) anni 1947 Volfgangum Borchert advocatum militum e bello revenientium fecit. In scaenis realibus sors militis Beckmann patriam repetentis pingitur, quem patria Germania recipere nolit. Patria nova vera militibus ipsis videtur "ante fores" sita esse. Opusculum hoc in permultis scaenis producebatur; anno 1949 pelliculam ex eius argumentis fecerunt sub titulo Liebe 47, anno 1957 versionem televisificam Rudolfo Noelte disponente. Etiam in lyricis (Laterne, Nacht und Sterne, 1946) desperatio et miseria praevalent. In diegematibus (historiunculis brevibus aut brevissimis), quae forma ex America septentrionali in litteras Theodiscas venerat, Borchert lingua instanti urgentique exhortatur monet invocat. In voluminibus narratoriis de belli saevitiis quoque disseret, quibus titulus et anni publicationis sunt hi: An diesem Dienstag (1947), Die Hundeblume (1947), Die traurigen Geranien und andere Geschichten aus dem Nachlaß (1962).
Nexus externi
[recensere | fontem recensere]Vicimedia Communia plura habent quae ad Volfgangum Borchert spectant. |