Jump to content

Vulpes et uva

E Vicipaedia
Vulpes ad uvam pedes porrigens. (Lineis pinxit Franciscus Chauveau.)

Vulpes et uva est fabella Aesopea de vulpe esuriente, quae vehementer laborat, ut uvam e vite pendentem assequatur. Frustra tamen, sed se male gessisse rem non confessa dicit uvam esui aptam non esse. Quae fabella apud antiquos eo pertinere dicebatur, ut nonnulli homines pro sua inpotentia incommoda rerum temporumque vituperare malint. Nuper autem fabella quam tractabimus cum notione dissonantiae cognitivae conexa est.

Fabellam de vulpe et uva primum exposuisse videtur Aesopus saeculo VI a.Chr.n., sed meminisse debemus eius generis fabulas iam ante apud Hesiodum et Archilochum, nec non apud populos orientales, expositas esse.[1]

De variis versionibus

[recensere | fontem recensere]

Fabella nostra inter tot saecula sine dubio crebro narrata et retexta est, quamquam nova editio eius saeculo demum primo apud Phaedrum, et paulo post apud Babrium, legi potest. Multis deinde interpositis saeculis fabellam nostram a Ioanne Fontana anno 1668 retextam legere possumus. In sequentibus versio cuiusque fabulatoris exponetur.[2]

Aesopus 4.33

[recensere | fontem recensere]
Ἀλώπηξ λιμώττουσα, ὡς ἐθεάσατο Vulpes esuriens, cum videret
ἀπό τινος ἀναδενδράδος βότρυας uvas de quadam vite lambrusca
κρεμαμένους, ἠβουλήθη αὐτῶν pendentes, voluit eas
περιγενέσθαι καὶ οὐκ ἠδύνατο. adipisci sed non potuit.
Ἀπαλλαττομένη δὲ πρὸς ἑαυτὴν εἶπεν· Verum discedens sibi dixit:
"Ὄμφακές εἰσιν." Oὕτω καὶ τῶν "Inmaturae sunt." Sic etiam
ἀνθρώπων ἔνιοι τῶν πραγμάτων nonnulli homines, qui negotia
ἐφικέσθαι μὴ δυνάμενοι δι' ἀσθένειαν administrare nequeunt prae impotentia,
τοὺς καιροὺς αἰτιῶνται. circumstantias rerum reprehendunt.

Doctrina moralis huius fabellae in idiomate "Ὄμφακές εἰσιν" 'inmaturae sunt' momentum habet, nam verbum perantiquum ὄμφαξ 'uva inmatura', cum per metonymiam ad rem acerbam referat, vim proverbii obtinuisse videatur. Quae proverbialis notio amaritudinis in compluribus linguis est, sicut "sour grapes" in lingua Anglica. Similia idiomata in aliis quoque linguis sunt, quamquam de aliis interdum fructibus sermo est. In versione Finnica fabellae vulpes suam de sorbis sententiam dicit: "Happamia, sanoi kettu (pihlajanmarjoista)" 'Acidae, dixit vulpes (de sorbis)'. Item apud Suecos: "Surt sa räven (om rönnbären)." Sorbum pro uva, quia uvae in Scandinavia non crescunt, et sorba acida sunt.

Phaedrus 4.3

[recensere | fontem recensere]

Fere quinque interpositis saeculis Phaedrus fabulas Aesopeas non modo Latine reddendas sed augendas poliendasque suscepit.

Fame coacta vulpes alta in vinea
uvam appetebat summis saliens viribus;
Quam tangere ut non potuit, discedens ait:
"Nondum matura est; nolo acerbam sumere.“
Qui, facere quae non possunt, verbis elevant,
adscribere hoc debebunt exemplum sibi.

In hac fabella magnam contentionem vulpis efferens acorem uvae inmaturae prae se fert. Fabulatorum, qui se Aesopum sequi dixerunt, plurimi re vera Phaedrum sequi videntur.

Βότρυς μελαίνης ἀμπέλου παρωρείῃ Uva nigrae vitis in montibus
ἀπεκρέμαντο. τοὺς δὲ ποικίλη πλήρεις pendebat. Quam mero plenam versuta
ἰδοῦσα κερδὼ πολλάκις μὲν ὡρμήθη videns vulpes properavit saepe
πηδῶσα ποσσὶν πορφυρῆς θιγεῖν ὥρης· saliens pedibus purpureum impetrare fructum,
ἦν γὰρ πέπειρος κεἰς τρυγητὸν ἀκμαίη. nam maturus erat et ad vindemiam opportunus.
κάμνουσα δ᾿ ἄλλως, οὐ γὰρ ἴσχυε ψαύειν, Inconsulto fatigata, nam ne tangere quidem potuit,
παρῆλθεν οὕτω βουκολοῦσα τὴν λύπην· praeteriit ita exclamans dolorem:
“ὄμφαξ ὁ βότρυς, οὐ πέπειρος, ὡς ᾤμην.” "inmatura uva, nec mitis, ut putabam."
  1. von Albrecht 1997: 996-97.
  2. Fabellas Latine reddidit Neander.

Bibliographia

[recensere | fontem recensere]
  • von Albrecht, Michael (1997) A History of Roman Literature: From Livius Andronicus to Boethius, with Special Regard to Its Influence on World Literature. Brill