Wessofontanum coenobium
Wessofontanum coenobium[1] (Theodisce: Kloster Wessobrunn) inter Bavariae claustra Benedictina veterrima numerandum est. Invenitur Wessofonte[2] in Bavaria Superiore. Grammaticis quoque is locus peregrinatione dignus est propter Precationem Wessofontanam sive Orationem Wessobrunnensem lingua Theodisca Antiqua confectam. Ea in codice Augustano quodam anni 814 inest.
Historia
[recensere | fontem recensere]Monasterium anno 753 conditum est, duce Tassilone III iubente, ut fertur. Inde sic dicta tilia Tassilonis ad portas plantata et nostris diebus spectetur. Coenobium autem anno 1803 abolitum est et fanum destructum est. Annis inter 1913 et 2014 moniales Benedictinae missionariae ibi monasterium suum habebant. Saeculis XVII et XVIII Wessofontani celebres erant ob architectos illustrissimos. Nostris diebus in claustro Martina Gebhardt domum quaestuariam instituit, quae unguenta secundum naturam fabricat.
Nexus externi
[recensere | fontem recensere]Vicimedia Communia plura habent quae ad Monasterium Wessofontanum spectant. |
- Situs proprius
- "Der letzte macht das Licht aus", de monasteriorum mutatione hodierna monachis absentibus emissio televisifica