Wilfridus Eboracensis
Wilfridus Eboracensis[1] (natus in Northumbria anno 634; mortuus die 12 Octobris 709) fuit sanctus magni momenti Anglicus.
Vita
[recensere | fontem recensere]Monachus factus est in Lindisfarna, antequam anno 654 Romam peteret. Annis inter 655 et 658 Lugduni vitam degebat. In patriam reversus abbas Riponensis creatus est; anno 664 autem rex Oswiu eum educatorem principis Alchfridi fecit. Anno insequenti iam episcopus Eboracensis nominatus pluribus annis post eo munere fungi coepit. Quoniam gratiam regis Æthelfrith perdidit, fuga salutem petivit. Anno 678 Romae iustitiam sibi fieri voluit; in itinere Romano naufragus in ora Frisiae erat, ubi evangelium praedicabat. Cum Romam venisset, pontifex maximus Agatho ei episcopatum reddidit. Tamen Æthelfrith rex Berniciae pravus eum persequebatur, ut Wilfridus in Sussexiam iret. Ibi homines christanam doctrinam docuit. Rege nefasto mortuo Alchfridus rex Deirae reinstallationem Wilfridi iussit.
Anno 692 inoboedientiae erga episcopum Cantabrigiensem accusatus est, ut in Merciam cederet. Anno 704 iterum Romae visus est et anno 705 episcopatum Hagastaldunensem nactus est.
Constat Wilfridum in Anglia papae auctoritatem valde firmavisse. Vitam eius descripsit Eddius Stephanus.[2]
Notae
[recensere | fontem recensere]Nexus externi
[recensere | fontem recensere]Vicimedia Communia plura habent quae ad Wilfridum spectant. |
- "Bishop Wilfrid" e The Hierarchy of the Catholic Church (situs a Davide M. Cheney elaboratus) (Anglice)
- de Wilfrido in encyclopaedia sanctorum oecumenica.