Jump to content

Yantra

E Vicipaedia
Sri Iantra, una ex inclutissimis et antiquissimis iantris

Yantra est instrumentum vel symbolum usitate ad mentem temperandam adhibitum, praecipue in mysticismo Orientali, ut anima stabilitatem adsequatur vel ad notionem spiritualem attendat. Traditur iantram gerere, depingere, animo concipere beneficia spiritualia, astrologica, magica habere.

Etymologia et sensus

[recensere | fontem recensere]

Yantra est vocabulum Sanscritum, yantrá- (n.) 'frenum, "temperatrum"' a radice yam- 'subigere, temperare' (White 1996:481, nota 159) vel 'coercere, impedire' (Apte 1965:781) deductum. Significationes huius nominis sunt:

  • 'aliquod instrumentum vel machina' (h.e., quod cohibere vel cohibi; exempli gratia, corpus humanum ipsum fertur iantra esse[1])
  • 'instrumentum quoddam tenendi, cohibendi, vel configendi' (exempli gratia, symbolum quod essentiam notionis tenet, vel animum iuvat)
  • 'diagramma mysticum vel astronomicum' (usitate symbolum, saepe in amuleto inscriptum), aliquando habetur vires mysticas magicasque tenere

Symbola iantris adhibita

[recensere | fontem recensere]

Formae et exemplaria usitate iantris adhibita quadrata, triangula, circuli, et exemplaria florum comprehendunt, sed etiam multiplicioria symbola comprehendere possunt, exempli gratia:

  • Flos loti usitate chakras, omni petalo psychicam chakrae singulae propensitatem (Sanscrite: vritti) monstranti, exprimit.
  • Punctus (Sanscrite: bindu) initium creationis vel infinitum universum non declaratum exprimit.
  • Shatkona (verbum Sanscritum pro Stella David), quod librat:
    • Triangulum sursum versus, shakti (actionem, extraversionem) significans.
    • Triangulum deorsum versus, shivam (introversionem, statum meditationis) significans.
  • Svastica fortunam secundam, res prosperas, vel victoriam spiritualem exprimit.
  • Mantrae bijae, usitate litteris Devanagari, quae sonicis chakrae singulae radicibus conveniunt, expressae.

Sri Iantra est una ex inclutissimis et antiquissimis iantris.

Iantra sicut machina astrologica

[recensere | fontem recensere]

Iantrae astronomicam planetarum positionem ad diem et tempus exprimere possunt.

Philosophicale iantrae firmamentum

[recensere | fontem recensere]
Sadhu in urbe Kathmandu, Nepaliae capite.

Iantrae prosunt canalibus patefacientibus veritatum cosmicarum. Iantrae, instrumenta et technologia spiritualis, possunt apte videri prototypicales esotericaeque machinae quae notiones pingunt, vel conceptuum telae. Nonnullae iantrae habentur simulacra "signaturarum" vis, exempli gratia universum, conscientiae, et ishta-devata. Iantrae, quamquam solum duabus "dimensionibus" arte saepe depictae, ab hominibus peritis concipiuntur et cogitatione finguntur multidimensionales architecturae sacrae res, et sic eaedem quae mandalae, earum correlationes. Madhu Khanna—mantram, iantram, Ishta-devatam, et formas cogitationis conectens—ait:

Mantrae, syllabae Sanscritae iantris inscriptae, in eorum essentia sunt formae cogitationis, quae divinitates vel potentates cosmicas, vim motibus sonitus enitentes, effingunt (Khanna 2003:21)

Iantra est aniconicus temenos (tabernaculum devae, asurae, genii loci, vel aliae entitatis archetypalis), et instrumentum theurgicale quod entelecheiam gignit.

Sadhua iantas darshanis samyamisque efficuntur. Iantrae, vel aliae permutationes et res cognatae, sicut mandala, rangoli, kolam, rangavalli, et alii geometriae sacrae mores, sunt per traditiones dharmicas natae. Aliqui tantristae iantris, mantris, et aliis samdhym-bhmsae rebus in sadhana, puja, et iajna utuntur (Bucknell et Fox 1986:ix).

Nexus interni

  1. Shrii shrii Anandamurtii, Ánanda Vacanámrtam, pars 15.