Yoani Sanchez
Yoani Sánchez (die 4 Septembris 1975 Havanae nata) est philologa Cubana quae partem diurnariae interretialis praeclarem Cubae agit, blog[1] nomine Generación Y scribens. Sánchez maritus quindecim annos est diurnarius Reinaldus Escobar, qui quoque blog scripsit ex Havana.
Blog Yoani Generación Y (Latine: Saeculum Y) vocatum est, ob proclivitatem Cubanam sua aetate ad praenomina utenda quibus est prima littera Y. Quorum scilicet ut exemplum habemus praenomen Yoani.
Quamquam censura Cubana eam opponit, Sanchez potest blog suum in interrete provulgare litteras suas mittendo ad amicos extra Cubam qui postea eas in interrete ponunt. Sanchez Premio Ortega y Gasset de Periodismo (Scilicet Latine Praemium Diurnarium Ortega et Gasset) anno 2008 in Hispania laureata est, sed regimen Cubanum eam vetavit Hispaniam ire ne praemium acceperit. Quoque anno 2008 periodicum Time Magazine eam inter centum homines qui in mundo magis valent numeraverunt,[2] et praemium The Bobs ut melius blog internationale[3] meruit, quod societas Deutsche Welle creavit. Secundum consilium praemii The Bobs, Sánchez "vocem ad Cubanorum saeculum dat et fenestram in Cubam per litteras suas claras et poëticas mundo dat."[4]
Nexus externus
[recensere | fontem recensere]Vicimedia Communia plura habent quae ad Yoani Sanchez spectant. |
Notae
[recensere | fontem recensere]- ↑ Blog dicitur hodie ephemeris interretialis personalisque
- ↑ https://archive.today/20120529/http://www.time.com/time/specials/2007/article/0,28804,1733748_1733756_1735878,00.html
- ↑ https://web.archive.org/web/20090125124513/http://www.dw-world.de/dw/article/0,2144,3826971,00.html
- ↑ "gives voice to an entire generation of Cubans and provides the world with a window into Cuba through her clear and poetic writing" Cf. https://web.archive.org/web/20090125124513/http://www.dw-world.de/dw/article/0,2144,3826971,00.html