Zagrium
Appearance
Zagrium[1] (Graece Ζάγριον, Persice nunc زاگرس) sunt montes Iraniae altissimi; ut Strabo dicit, Mediam a Babylonia dividunt[2]. Altae planitiei Iranicae Zagrium pars est.
Per totam Persiam a septentrione ad meridiem extensi sunt. Cacumen altissimum est Dena (quae et Zerdkuch), 4548 m altum, haud longe ab Isfahano sita.
Pasitigris, Choaspes aliaque flumina in montibus Zagrii oriuntur. Spelunca Šanīdar in montibus Zagrii sita est. Caprae primo in montibus Zagrii domesticae factae esse putantur.
Notae
[recensere | fontem recensere]- ↑ Strabonis versio a Xylandro facta, vol. IV, Lipsiae 1806, p. 542.
- ↑ Geographia, XI 12, 4.
Nexus externi
[recensere | fontem recensere]Situs geographici et historici: Locus: 33°40′0″N 47°0′0″E • GeoNames • Pleiades • Store norske Lexikon |