Academia Esperantica
Academia Esperantica (Esperantice Akademio de Esperanto) est libera linguae Esperanticae academia emolumentum servatura. Academiae Francicae quoad linguistica comparari potest.
Historia
[recensere | fontem recensere]Academiae antecessor fuit ex anno 1905 associatio nomine Lingva Komitato, cui sic dicti academici praefuerant (inter quos fuit e.g. Ioannes Schröder diurnarius Austriacus). Anno 1908 eius parti grammaticae praefuit Antonius Grabowski Polonus. Academia autem anno 1948 novum nomen assumpsit.
Partes
[recensere | fontem recensere]Diversae sunt partes quibus varia sunt linguistica problemata tractanda. Turbae etiam ad tempus formantur, utcumque oportet. Partibus singulis rector praeest; academicos pluribus in partibus simul agere haud vetatur. Nostris temporibus hae partes existunt:
- de linguis technicis
- de grammatica
- de verborum thesauro generalium
- de litteris
- de pronuntiatu
- de libris definitivis
- de informationibus propagandis
Interdum etiam non linguistica munera incipiuntur. Mense Septembri 2007 unica non linguistica pars fuit de historia academiae ipsius indaganda.
Consulentes
[recensere | fontem recensere]Anno 1999 societas consulens (Konsultejo de la Akademio) creata est, quam omnes linguae Esperanticae fautores in dubiis linguisticis de bono verborum usu consulere possunt. Cuius praeses primus Stephanus Maul diurnarius fuit.
Arbitriorum et commendationum exempla
[recensere | fontem recensere]- Nonum officiale supplementum ad lexicon Universala Vortaro (2007)
- De alphabeto Esperantico et orthographia (1982, 2007)
- De terrarum nominibus (1974, 1985, 1989, 2003, 2009)
- De desinentiis radicis "komun/a": komunumo, komunaĵo, komuno (1990)
- De participiis passivis (1967, 1989)
- De nomine agenti in functione complementaria (1986)
- De verbo 'po' (1974)
- De abusibus linguisticis nonnullis (1973)
- De voce reflexiva (1971)
- De verborum formatione (1967)
Socii
[recensere | fontem recensere]Academiae sunt socii XLV, quae novem in annos nominantur. Ut creetur, oportet novam personam proponi a saltem quinque academicis e diversis regionibus linguisticis orientibus. Saepe agitur de esperantologis (e.g. Cyrillus Robertus Brosch), paedagogis (e.g. Paulus Gubbin), scriptoribus (e.g. Casimirus Bein). Eminentissimi homines insuper socii correspondentes fieri possunt.
Praesides academiae ecce:
- Ioannes R.C. Isbrucker (Nederlandia, 1948–1963)
- Gasto Waringhien (Francia, 1963–1979)
- Gulielmus Auld (Britanniarum Regnum, 1979–1983)
- Andreas Albault (Francia, 1983–1995)
- Werner Bormann (Germania, 1995–1998)
- Geraldus Mattos (Brasilia, 1998–2007)
- Ioannes C. Wells (Britanniarum Regnum, 2007–2013)
- Christer Kiselman (Suecia, 2013–2015)
- Probal Dasgupta (India, inde a 2016).
Nexus interni
Nexus externi
[recensere | fontem recensere]Vicimedia Communia plura habent quae ad Academiam Esperanticam spectant. |