Jump to content

Academia Latinitati Fovendae

E Vicipaedia

Academia Latinitati Fovendae est societas docta anno 1967 condita quae usui tam scripto quam dicto linguae Latinae favere conatur. Socii academiae sunt variarum nationum, cooptanturque inter philologos, professores, promotoresque Latinitatis vivae. Sedes academiae Romae est, in via Turris Rubrae sita.

De statuto sodalium

[recensere | fontem recensere]

Sodales sive socii digeruntur inter sodales ordinarios, emeritos, bene meritos.

  • Sodales ordinarii sunt iure conditores academiae aliique cooptione asciti e classi professorum acedemicorum. Praeses et Moderator Instituti Studiis Romanis provehendis iure sunt sodales ordinarii academiae.
  • Sodales emeriti a praesidio eliguntur.
  • Sodales bene meriti sunt sodales classis inferioris, sed qui electi sunt a regimine propter eorum navitatem eximiam et publicam in rebus Latinis exanclatam.

Munera academiae

[recensere | fontem recensere]

Inter munera Academiae Latinitati Fovendae est dictionarium omnium vocabulorum novorum ab ea rite approbatorum componere atque nova verba ad usum hodiernum aptanda redigere. Academia etiam litteris et auctoribus poetisque hodiernis Latine scribentibus favet, eosque phaleris, pretiis, titulisque honoris honorat, et poetas laureatos atque eos insignibus poeticis honorat et ornat.

Index sodalium

[recensere | fontem recensere]

Socii ordinarii

[recensere | fontem recensere]

Sodales emeriti

[recensere | fontem recensere]

Sodales bene meriti

[recensere | fontem recensere]

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]