Academia Lovaniensis
Academia Lovaniensis[1] sive Universitas Publica Lovaniensis, die sexto mensis octobris anni 1817 condita est Lovanii a moderatoribus Regni Belgici Uniti[2].
In qua Universitate, ut tunc temporis mos erat fere in omnibus academiis Europaeis, sermone Latino docebatur.[3]
Statim advenere 230 discipuli.
Haec Universitas studiorum ab auctoritate publica abolita est anno 1835, tamen eius pondus non fuit parvum quia erudivit primam generationem eorum qui libertatem Belgicae attulerunt et qui postea in hoc novo regno novam patriam ad altiora attulerunt, eius prosperitatem auxerunt, bonasque litteras et scientias promoverunt.
Attamen, ut perspicue scripsit Gertrudis Couderé, multi de hac Universitate nesciunt quasi nefas esset!
Historica Arletta Graffart ipsa de causis cur in oblivium ceciderit haec institutio sese interrogat, quia, ut ait, multo magis quam Universitas catholica Lovaniensis resurrectio quaedam prisci Studii Generalis Lovaniensis esse videtur. Studium enim generale Lovaniense, ut Universitas publica, ab auctoritate publica ducis et urbis cum assensu Papae condita est citra episcoporum clerique consensum.
Haud verum est dicere, ut multi putant, eam nullius momenti fuisse. Etenim omnes professores maximae doctrinae fuerunt, inter quos multi, imbuti doctrina idealismi Fichteani ex melioribus Universitatibus Germaniae Ienae, Marpurgi Heidelbergaeve advenere .
Pro certo habendum est eos magni ponderis fuere in educandis iuvenibus Belgicis qui seditionem nationalem, more germanico, magis quam socialem, concitaverunt.
Sic iuventas, ducente et adhortante Silvano Van de Weyer, multum favit societatibus liberalibus, romanticis et nationalisticis germanicis et quoque philhellenismo, ita ut alumni Universitatis publicae Lovaniensis eam quasi arcem liberalismi et seditionis fecissent.
Forsitan propter hanc professorum germanicorum impulsionem regem principem germanum eligerunt?
Et, si fas est dicere, haec Universitas publica Lovaniensis splendide micuit splendidamque generationem edocuit.
Oeci
[recensere | fontem recensere]Haec Universitas nova Lovanii in nonnullis collegiis priscae Universitatis -Sancti Donati, Praemonstratensium, Veteranorum Regisque - sedem collocavit.
De Facultatibus
[recensere | fontem recensere]Universitas publica Lovaniensis iam a die suae creationis praedita est Facultatibus Iuris, Medicinae Scientiarum Mathematicarum et Naturalium atque Bonarum Litterarum Philosophiaeque.
Rectores Magnifici
[recensere | fontem recensere]Dirigebatur a Rectoribus Magnificis, inter quos:
- Franciscus Iosephus Harbaur (1776-1824), Alsatus, medicus Curiae, pristinus alumnus Fichtei in Universitate Ienensi, vir eximius qui multum itineravit quique multis conatibus effecit ut Universitas nova magnifice splenderet.
- Carolus Jacmart (1773-1849), rector magnificus annis 1822-1823; 1830-1831 et 1831-1832.
- Franciscus Iosephus Dumbeck, 1825-1826.
- Iohannes Franciscus Michael Birnbaum, qui fuit rector magnificus usque ad mensem octobrem 1827.
Graphiarii
[recensere | fontem recensere]- Gerardus Iohannes Meyer, 1825-1826.
Senatores Academici
[recensere | fontem recensere]- Fredericus a Reiffenberg (1795-1850), historicus et, philosophus, fuit a secretis Senatus Academici.
Bibliothecarius
[recensere | fontem recensere]Professores
[recensere | fontem recensere]Ut constat, maior pars professorum oriundi sunt e diversis plagis Europae, veniuntque praecipue e celebribus Universitatibus Germanicis, solum unicus Batavus adest, pluresque quoque professores fuerunt in prisco Studio generali Lovaniensi, ita ut paululum connexionem facerent inter novam et priscam Universitatem mediaevalem. Tamen, animadvertendum est, neminem e veteribus professoribus prisci Studii Generalis Lovaniensis docuisse in futura Universitate catholica.
Facultas iuris
[recensere | fontem recensere]In hac facultate in qua eruditi sunt primi iurisconsulti belgici doctissimi professores docuerunt, inter quos notandi sunt: professores germani Leopoldus Augustus Warnkoenig, Birnbaum Bambergensis vel Xaverius Jacquelart, natione Belga, qui olim etiam docuit in prisco Studio generali Lovaniensi. Quorum nomina nonnulla hic subter recensentur:
- Leopoldus Augustus Warnkoenig (1794-1866), qui postquam per decem annos in studiorum Universitate Leodensi docuerit, ab anno 1807 ad annum 1831 in Universitate publica Lovaniensi ius romanum et philosophiam iuris docuit, et posthac cursum perrexit ab anno 1831 ad annum 1836 in Academia Gandensi. Ille, inter praeclarissimos historiae iuris scholae germanicae numeratur, ut Gustavus Hugo et Fredericus Carolus a Savigny. Condidit una cum Birnbaum et Holtio commentarios iuridicos cui nomen "Themis" simulac "Bibliothecam Iurisconsulti". Habetur ut conditor scholae belgicae historiae iuris. Inter primos numeratur qui fontes iuris Belgici quaesivit didicitque.
- Henricus Ferdinandus Decoster,natus die 17 mensis mai anno 1784, oriundus a Steenokkerzeel, doctor in utroque iure, fuit olim professor in Academia Bruxellensi a Napoleone condita.
- Iohannes Franciscus Michael Birnbaum, natus die 19 mensis septembris anno 1792, Giessae, in Hassia, doctor in philosophia et in utroque iure. Perrexit cursum vitae ut professor in universitate Giesseniana.
- Xaverius Jacquelart, Lovaniensis, doctor in utroque iure, natus Lovanii die 15 mensis ianuarii anno 1767, ultimus superstes professorum prisci Studii generalis Lovaniensis, vita functus est die 19 mensis novembris anno 1856, 89 annos et decem menses natus.
- Iohannes Philippus Debruyn, Lovaniensis, licentiatus in utroque iure, natus die 12 mensis decembris anno 1766, ab anno docuit in prisco Studio generali Lovaniensi.
- Adolphus Roussel, alumnus et postea professor fuit . Quamvis natione francogallus, strenuus fautor fuit Seditionis Belgicae anno 1830 ad patriam liberandam concitatae.
Facultas medicinae
[recensere | fontem recensere]- Franciscus Iosephus Harbaur, oriundus ab urbe Neustadt in Alsatia, natus die 4 mensis martii anni 1776, doctor in medicina et in chirurgia, archiatrus regis, eques Ordinis Leonis Belgici et eques quartae classis Ordinis Wladimiri Russiae, sodalis Academiae scientiarum Bruxellis aliarumque Academiarum doctarum. Primus rector magnificus creatus est.
- Guillelmus Iosephus van Gobbelschroy, Lovaniensis, natus die 28 mensis augusti anno 1767, licentiatus in medicina, fuit olim professor in prisco Studio generali Lovaniensi.
- Carolus Jacmart, natus die 5 mensis iunii anno 1773 in urbicula Fumay,vita functus est ad Saint-Josse-ten-Noode die 11 mensis octobris anno 1849, doctor in medicina, in scientiis mathematicis et physicis, sodalis plurium Academiarum tam nationalium quam peregrinarum.
- Iosephus Iudocus Vandertaelen, natus die 5 mensis aprilis anno 1766, licentiatus in medicina, fuit professor extraordinarius.
- Iohannes Maria Baud, ex Sabaudia, doctor in medicina, professor extraordinarius, natus die 16 mensis iulii anno 1776.
- Van Onsenoort, Ultraiectensis.
- De Courtray.
Facultas scientiarum mathematicarum et physicarum
[recensere | fontem recensere]- Ferdinandus Sentelet, e vico Overwinde-Landen, natus die 17 mensis iulii anno 1754, mortuus Lovanii die 26 mensis novembris anno 1829, licentiatus in theologia, olim professor in paedagio Lillii et praeses Collegii Cranendonchio veteris Universitatis studiorum Lovaniensis ab anno 1780. Fuit postea professor physices et oeconomiae ruralis in nova Universitate publica Lovaniensi, sodalis Instituti Neerlandici.
- Joannes Baptista Van Mons (1765-1842), pharmacopoeus et chemista.
- Franciscus Iacobus Goebel, e ducatu Badensi, doctor in philosophia, natus die 16 mensis iulii anno 1791.
- Gasparus Michael Pagani (1796-1855), exul Italus, mathematicus. Fuit ille primus qui denuo in Belgicam scientiam mathematicam introduxit.
Facultas Philosophiae Bonarumque Litterarum
[recensere | fontem recensere]- Georgius Iosephus Bekker (1785-1871), philologus, natione germanus natus in ducatu Badensi.
- Iosephus Jacotot (1770-1840), professor litterarum francogallicarum.
- Franciscus Iosephus Dumbeck, Badensis, natus die 31 mensis octobris anno 1791.
- Iohannes Baptista Liebaert, fuit professor facultatis artium priscae Universitatis Lovaniensis, natus die 4 mensis februarii anno 1757.
- Stephanus Heuschling, Luxemburgensis, natus anno 1760, docuit linguam hebraicam in Collegio Trilingui in prisca Universitate Lovaniensi, postea factus est professor linguarum orientalium in nova Universitate publica Lovaniensi.
- Albertus ten Broeke Hoekstra, doctor in utroque iure in Universitate Lugdunensi Batavorum, natus die 18 mensis februarii anno 1765, docuit litteras neerlandicas.
- Franciscus Iosephus Adelmann, Heidelbergensis, professor scientiarum mathematicarum et physicarum, natus die 26 mensis iulii anno 1787.
- Fredericus a Reiffenberg, natus Montibus Hannoniae die 14 mensis novembris, denatus in vico Bruxellensi Sancti Iudoci ten Noode die 18 mensis aprilis anno 1850, historicus et philosophus docuit doctrinam Victoris Cousin famosi tunc temporis philosophi francogallici.
Nonnulli discipuli famosi
[recensere | fontem recensere]Multi e pristinis alumnis qui didicerunt in Universitate publica Lovaniensi facti sunt homines magni ponderis in novo Regno Belgico, atque micuerunt tam in rebus politicis, quam scientificis aut in bonis litteris. Inter quos nominari possunt:
- Alexander Gendebien (1789 – 1869), vir politicus factionis liberalis.
- Andreas Deodatus Trumper (1794-1874), medicus pauperum et Venerabilis Magister Praeses conventiculi massonici Merorum amicorum Unionis Progressusque coadunatorum.
- Ferdinandus de Meeûs (1798-1861), argentarius.
- Iulius Guérin (1801-1886), medicus.
- Silvanus van de Weyer (1802-1874), vir politicus factionis liberalis.
- Augustus van Dievoet (1803-1865), iuris historicus et advocatus apud Supremam Curiam Cassationis.
- Constans Philippus Serrure (1805-1872), vir doctus et bibliophilus, professor in Universitate studiorum Gandensi.
- Adolphus Roussel, didicit ius fuitque postea ipse professor iuris.
- Petrus Iosephus van Beneden (1809-1894), didicit medicinam.
- Laurentius Guillelmus de Koninck (1809-1887), palaeontologus et chemista
- Iohannes Servatius Stas (1813-1891), chemista.
- Arsenius Pigeolet (1814-1902), medicus.
- Felix Delecourt, iurisconsultus.
- Ludovicus Goossens, doctor in iuribus, condidit anno 1849 primam scholam ad agriculturam discendam in Belgica.
- Carolus Surmont, receptus anno 1821 inter doctores in iuribus, strenuus fautor Seditionis Belgicae.
- Franciscus Cambrelin, chirurgus in exercitu Napoleoniano, nosocomia instituit tempore Seditionis Belgicae.
- Franciscus Iosephus Cantraine, zoologista professorque in Academia Gandavensi.
- Iosephus Roulez, inclytus archaeologus.
- Adolphus Mathieu, qui factus est curator Bibliothecae Burgundicae Bruxellis.
- Adolphus Borgnet, receptus inter doctores in iuribus anno 1826, docuit postea historiam mediaevalem et historiam Belgicam in Academia Lovaniensi.
- Andreas Uytterhoeven, doctor medicus obstreticus receptus anno 1835, postea factus medicus director nosocomii Sancti Iohannis Bruxellis. Numeratur etiam inter conditores Universitatis liberae Bruxellensis in qua professor est factus.
Notae
[recensere | fontem recensere]- ↑ Annales Academiae Lovaniensis, vol. I, Bruxellis, anno 1821 (Textus apud Google Books).
- ↑ Annales academici, 1827, p. 8 : « tam diversam habeat soli naturam, quam regnum Belgicum, cara nostra patria; hic enim, ut in Zelandia et in multis Groningae, Brabantiae Meridionalis, Trajecti, Frisiae, aliarumque provinciarum partibus invenitur argillosa terra....»
- ↑ Hubertus Nélis, Inventaire des archives de l'Université de l'État à Louvain, Bruxellis, anno 1917, pag. 8: "tous les professeurs, à l'exception de ceux de littératures hollandaise et française, de la pratique du droit et des sciences économiques, devaient aux termes de la loi, se servir dans leurs leçons de la langue latine."
Index bibliographicus
[recensere | fontem recensere]- 1817-1826: Annales Academiae Lovaniensis, 1821-1827 (ab anno 1817° ad annum 1826).
- 1821: Annales Academiae Lovaniensis, 1821: "Discours prononcé le 6 octobre 1817 à l'occasion de l'installation de l'Université par M. le docteur François-Joseph Harbaur, professeur en médecine, nommé recteur magnifique de la même université". (Oratio francogallice habita)
- 1835: J. J. Dodt, Repertorium dissertationum belgicarum, Ultraiecti, 1835.
- 1837: A. Ferrier, Description historique et topographique de Louvain, Bruxellis, Haumann, Cattoir et Cie, 1837.
- 1838: Journal historique et littéraire, 1838, p. 88.
- 1842: Joseph-Marie Quérard, La littérature française contemporaine, 1842. Biographia professoris Birnbaum, p. 539.
- 1848: P. Namur, "notes concernant le Repertorium dissertationum belgicarum", in Le bibliophile belge, n° 5, 1848, pp. 115-118.
- 1854: Pierre François Xavier De Ram, Analectes pour servir à l'histoire de l'Université de Louvain, Lovanii, 1854, p. 155 (Inest biographia professoris Xaverii Jacquelart).
- 1860: E. Van Even, Louvain monumental..., Lovanii, apud C.-J. Fonteyn, 1860.
- 1884: Léon Vanderkindere, L'université de Bruxelles. Notice historique, Bruxellis, 1884 (De Universitate publica Lovanii vide: p. 9 et 10).
- 1906: Victor Brants, professor in Universitate catholica Lovaniensi, La faculté de droit de l'Université de Louvain à travers cinq siècles (1426- 1906) esquisse historique, Lovanii, 1906.
- 1917: H. Nélis, Inventaire des archives de l'Université de l'État à Louvain, Bruxellis, apud Hayez, 1917.
- 1925: Dr. G. Bourgeois, "Un Fumacien oublié: Charles Jacmart, Recteur Magnifique de l'Université de Louvain", in, Nouvelle Revue de Champagne et de Brie, Largentière (Ardèche), 3ème année, 1925, pp. 9 et sequentes.
- 1948: Carlo Bronne, L'amalgame ou la Belgique de 1814 à 1830, Bruxellis, apud Paulum Legrain, s. d.(De Universitate publica Lovaniensi videsis: pp. 269-270).
- 1952: Carlo Bronne, La tapisserie royale, Bruxellis et Lutetiae, 1952, p. 92.
- 1955: Albert Bruylants, "Les chimistes louvanistes et leur temps", II, "L'École Centrale de la Dyle (1795-1814) et l'Université d'État (1816-1835)", in, Bulletin trimestriel de l'Association des Amis de l'Université de Louvain, n°3, 1955.
- 1964: Jean Jacmart, "Généalogie de la famille Jacmart", in, Recueil de l'Office Généalogique et Héraldique de Belgique, tome XII, Bruxellis, 1963, p. 114.
- 1967: Florilège des sciences en Belgique, Bruxelles, Academia Regia Belgica, 1967, p. 118.
- 1973: B. Borghgraef van der Schueren, De Universiteiten in de Zuidelijke Provincies onder Willem I, Bruxellis, 1973.
- 1975: "La faculté de droit de l'Université d'État de Louvain", in commentariis quibus titulus Jura Falconis, XI, 1975 (3).
- 1986: Mia De Neef, De Faculteit Wijsbegeerte en Letteren van de Rijksuniversiteit te Leuven (1817-1835), thesis non typis mandata, Lovanii, KUL, 1986.
- 1986: G. Vanpaemel, "J. B. Van Mons (1765-1842) en het scheikundige-onderwijs aan de Rijksuniversiteit Leuven", in Communications de l'Académie Royale, Classe des Sciences, 48, 1986, n° 4, pp. 87-100.
- 1987: Geertrui Couderé, "De studenten aan de Rijksuniversiteit Leuven (1817-1835)", in libello cui titulus Liber amicorum Dr. J. Scheerder, Lovanii, 1987, p. 241 à 261.
- 1987: Arlette Graffart, "La matricule de l'Université de Louvain (1817-1835)", in Album Carlos Wyffels, Bruxellis, 1987, pp. 177-178.
- 1990: Emiel Lamberts et Jan Roegiers, Leuven University, 1425-1985, Lovanii, edidit University Press, 1990.
- 1999: Christian Laporte, L'affaire de Louvain: 1960-1968, 1999, p. 26.
- 2008: Philippe et Nadine Quinet-De Saeger, André Dieudonné Trumper, médecin à Bruxelles au XIXe siècle, Bruxellis, in serie cui titulus Studia Bruxellae, 2008, p. 47.