Jump to content

Mare

E Vicipaedia
(Redirectum de Aequor)
Mare, a litore visum.
Mare Aegaeum.
Undae maritimae ante La Jolla Californiae in Sinu Catalinensi sita.

Mare (-is, n.) est magnum corpus aquae salsae quod cum oceano coniungi vel magnus lacus salsus est, qui, sicut Mare Caspium, exitu naturali caret. Aliquando vocabula mare et oceanus ut idem significent adhibentur.[1] Gelida aqua marina in glaciem marinam convertitur; quod fit sub gradu conglaciationis aquae purae, circa −1.8 °C (28.8 °F).[2] Haec "aquarum generalis collectio"[3] 70.8 centesimas telluris tegit; id est 381 milliones chiliometrorum quadratorum.

Aquae marium gravitationi lunae solisque subiectae sunt; quam ob rem aliis temporibus aquae terrarum litoribus accedunt, aliis temporibus recedunt.

Maria multos biotopos continent. Piscatores in maribus navigant, piscesque ex maribus capti gravis alimenti nostri pars sunt.

Maria etiam viae navigandae sunt. A temporibus Aegyptorum, pharaonum nautae in maribus navigabant. Phoenices Graecique etiam nautae praeclari erant. Medio aevo, Viccingi et mercatores Hanseatici in maria septentrionalia dominabantur.

Mare sensu poetico dicere 'pontus' (-i, m.) est.

Repertorium marium

[recensere | fontem recensere]
  1. "Sea - Definition and More from the Free Merriam-Webster Dictionary". Merriam-webster.com .
  2. "Sea ice (ice formation)". Britannica Online Encyclopedia. 2012 [retractatio ultima] .
  3. Isidorus, Etym. 13.14. Isidorus de mari pergit: "Omnis enim congregatio aquarum, sive salsae sint sive dulces, abusive maria nuncupantur, iuxta illud (Genes. 1,10): 'Et congregationes aquarum vocavit maria.' Proprie autem mare appellatum eo quod aquae eius amarae sint. Aequor autem vocatum quia aequaliter sursum est; et quamvis aquae fluctuantes velut montes erigantur, sedatis rursus tempestatibus adaequantur. Altitudo enim maris diversa est, indiscreta tamen dorsi eius aequalitas. Ideo autem mare incrementum non capere, cum omnia flumina, omnes fontes recipiat, haec causa est: partim quod influentes undas ipsa magnitudo eius non sentiat: deinde, quod amara aqua dulce fluentum consumat; vel quod ipsae nubes multum aquarum ad se attrahant; sive quod illum partim auferant venti, partim sol exsiccet; postremum, quod per occulta quaedam terrae foramina percolatus, et ad caput amnium fontesque revolutus recurrat. Maris autem certum non esse colorem, sed pro qualitate ventorum mutari; nam modo flavum est, modo lutulentum, modo atrum."

Nexus interni

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]
Vicimedia Communia plura habent quae ad maria spectant.