Sol
Sol (-is, m., symbolus: ) est stella neque maxima neque minima illius galaxiae quam orbem seu Viam Lacteam appellamus, medio Calcari Orionis collocata, stellis proxime vicinantibus α Centauri, Sirio, Procyone aliisque minoribus. In serie principali diagrammatis Hertzsprung-Russell, Sol est stella pumilio flava generis G2 V. Medio systemate planetario suo situs planetas octo circum se agit, inter quos spatio tertius Tellus, ubi habitamus nos, commovetur.
Sol sphaera est paene absoluta, in plasmate calido cum campis magneticis intexto consistens.[1][2] Diametrum circa 1 392 000 chiliometrorum habet, circa centies novies diametri Terrae, atque massa, circa 2×1030 chiliogrammatum et tres centies millies et tricies millies massae terrenae, circa 99.86 centesimae massae Systematis Solaris.[3] In chemia, circa tres partes massae Solis ex hydrogenio constant, dum reliquum plerumque est helium. Pars reliqua (1.69%, quae nihilominus aequat 5628-ies massa telluris) in oxygenio, carbonio, neon, ferro, et aliis elementis gravioribus consistit.[4]
Sine Solis vi, vita in Terra fieri non posset, quia ille lucem caloremque emittit qui necessarii functionibus vitae sunt. Ergo religionibus polytheisticis pluribus Sol est deus vel dea. Romani antiqui Solem inter deos antiquiores aevo rei publicae venerabantur.[5] Rursus imperatoribus Elagabalo et praesertim Aureliano successoribusque Solem invictum adorabant.[6] In mythologia Nordicá origo deae Sól curiose narratur, sed non erat inter veneratissimas.[7] Biblia Sacra in primo capitulo libri Genesis narrant Deum Iudaeorum Solem una cum Luna stellisque dei quarto creationis fecisse.[8]
Antiquos solem quod solus sit appellasse constat, nam secundum Ciceronem sol dictus, "quia solus ex omnibus sideribus est tantus."[9] Re vera tamen sol a verbo proto-Indoeuropaeo *sāwel- derivatur, a quo, mutationibus vocalium et variatione l/n, ducuntur et nomina Graecum ἥλιος helios, Sanscritum sūrya-, Slavonicum slŭnĭce (cum suffixo diminutivo), Nordicum sól et sunna.
Nexus interni
- Apricatio
- Advanced Composition Explorer
- Astronomia solaris
- Astronomia X-radiorum solarium
- Classificatio stellaris
- Defectio solis
- Deitas solaris
- Dies Solis et Terrae
- Ecliptica (vel Ecliptica linea)
- Energia solaris
- Fusio superficiei solaris
- Index stellarum splendidissimarum
- Macula solaris
- Planeta
- Punctus antisolaris
- Sol in cultura humana
- Solis occasus
- Solis ortus
- Solstitium
- Ventus solaris
Notae
[recensere | fontem recensere]- ↑ "How Round is the Sun?". NASA. 2 Octobris 2008.
- ↑ "First Ever STEREO Images of the Entire Sun". NASA. 6 Februarii 2011.
- ↑ Woolfson, M. (2000). "The origin and evolution of the solar system". Astronomy & Geophysics 41: 1.12.
- ↑ Basu, S.; Antia, H. M. (2008). "Helioseismology and Solar Abundances". Physics Reports 457 (5–6): 217.
- ↑ Tacitus, Annales 15.74 et alibi.
- ↑ Herodianus, Ab excessu Divi Marci 5.3.4; Historia Augusta "Aurelianus"
- ↑ Snorro Sturlaeus, Ludificatio Gylviana 8, 11-12, 53.
- ↑ Liber Genesis 1.14-18.
- ↑ De natura deorum 2.68.
Bibliographia
[recensere | fontem recensere]- Bounama, C., W. v. Bloh, et S. Franck. 2004. "Das Ende des Raumschiffs Erde." Spektrum der Wissenschaft 10 (Octpber): 52–59. ISSN 0170-2971.
- Cohen, Richard. 2010. Chasing the Sun: the Epic Story of the Star that Gives us Life. Novi Eboraci: Simon & Schuster. ISBN 1-4000-6875-4.
- Dambeck, Thorsten. 2008. "Der Hexenkessel im Sonnenofen." MaxPlanckForschung 1: 28–33. ISSN 1616-4172.
- Herrmann, F., et H. Hauptmann. 1997. "Understanding the stability of stars by means of thought experiments with a model star." American Journal of Physics 65: 292–95.
- Kippenhahn, Rudolf. 1990. Der Stern von dem wir leben. Stutgartiae: DVA. ISBN 3-421-02755-2.
- Lang, Kenneth R. 1996. Die Sonne: Stern unserer Erde. Berolini, Heidelbergae, Novi Eboraci: Springer. ISBN 3-540-59437-X.
- Langer, Josef. Theoria motuum Solis et Lunae.
- Mattig, Wolfgang. 1995. Die Sonne. Monaci: C. H. Beck. ISBN 3-406-39001-3.
- Mattig, Wolfgang. 2002. "Bevor die Sonnenbeobachtung zur Sonnenphysik wurde – in Deutschland und Umgebung." SONNE, Mitteilungsblatt der Amateursonnenbeobachter 103 (67). ISSN 0721-0094.
- Sackmann, I.-J., et al. 1993. Our Sun. T 3. Present and Future. Astrophysical Journal 11(Nov.):457–468. ISSN 0004-637X.
- Scheffler, Helmut, et Hans Elsässer. 1990. Physik der Sterne und der Sonne. Manhemi: BI-Wiss.-Verlag. ISBN 3-411-14172-7.
- Stix, Michael. 2004. The Sun: An Introduction. Novi Eboraci: Springer. ISBN 3-540-20741-4.
- Thompson, M. J. 2004. "Solar interior: helioseismology and the Sun's interior." Astronomy and Geophysics 45(4): 21–25.
Nexus externi
[recensere | fontem recensere]- Animata Structurae Solis Explicatio, apud alienworlds.glam.ac.uk (Universitatis Glamorgan)
- Congeries mirificarum solis imaginum ex variis institutis, apud www.boston.com (The Boston Globe)
- Futurum Nostri Solis, apud www.youtube.com
- Satellites NASA SOHO apud sohowww.nas.com.nasa.gov (Solar & Heliospheric Observatory)
- Nationale Solis Observatorium apud www.nso.edu
- Sol, apud www.astronomycast.com
- Ad Solem Aspectans (photographemata) apud www.life.com
- Observationes luciditatis solaris ex satellitibus, apud www.acrim.com
- The Swedish 1-meter Solar Telescope, SST, apud www.solarphysics.kva.se
- Solar Conveyor Belt Speeds Up, apud science.nasa.gov
- "Sun|Trek," situs educationalis de Sole, apud www.suntrek.org
Sol Planetae: Mercurius | Venus | Tellus (Terra) | Mars | Iuppiter | Saturnus | Uranus | Neptunus |
Planetulae: Ceres | Pluto | Haumea | Makemake | Eris Corpora alia: Satellites | Luna | Asteroides (+ indices) | Corpora transneptuniana |
Vide etiam indices corporum Systematis Solaris redactos secundum radium et massam. |