Jump to content

Oceanus Arcticus

Haec pagina est honorata.
E Vicipaedia
(Redirectum de Mare Arcticum)
Conlocatio Oceani Arctici.

Oceanus arcticus[1] seu glacialis,[2][3] in Hemisphaerio Septentrionali et plerumque intra Arctica Poli Septentrionalis regione situs, est minimus humillimusque ex quinque orbis terrarum maioribus partibus oceanicis.[4] Societas Hydrographica Internationalis eum oceanum agnoscit verum, quamquam nonnulli oceanographi eum "mare mediterraneum arcticum" vel breviter "mare arcticum" appellant, mare mediterraneum vel grande Oceani Atlantici aestuarium describentes.[5][6] Hae aquae invicem ut septentrionalissima Oceani Mundi pars videri possunt.

Oceanus Arcticus, paene omnino ab Eurasia Americaque Septentrionali circumclusus, a glacie marina omnem per annum partim (et hieme paene omnino) tegitur.[7] Temperatura et salinitas per tempus variantur dum tegmen glaciei liquescit et iterum conglaciat.[8] Salinitas est minima ex salinitatibus quinque maiorum oceanorum, ob minorem evaporationem, maiorem aquae dulcis influxum ex fluminibus et rivulis, atque circumscriptum effluxum ad oceanicas aquas circumdantes quibus sunt maiores salinitates. Annuus glaciei per aestatem contractus circa 50 centesimae aestimatur.[4] Nationale Rerum Nivalium Glacialiumque Tabularium in Civitatibus Foederatis res ex satellite quotidie nuntiat ad praebendum monumentum tegminis glaciei marinae arcticae et velocitatis liquefactionis contra mediam periodon? et singulas annos praeteritos mensum.

Tabula Arctica saeculo duodevicensimo exeunte, ab Emanuele Bowen facta, nomen Anglicum pro Septentrionali Oceano monstrat.
Adolphus Ericus Nordenskiöld per eius explorationem regionum arcticarum. Pictura a Georgio von Rosen anno 1886 facta.

Per multum historiae Europaeae, regiones polares septentrionales plerumque erant inexploratae, et earum geographia erant res coniecturae. Pytheas Massiliensis relatum itineris anno 325 a.C.n. ad septentriones facti scripsit, ad terram quam "Eschate Thule" appellavit, ubi Sol tres horas per diem occidit et in loco aquae substituta est res concreta, "super quam homo nec ambulare nec navigare potest." Veri simile est eum mobiles montes glaciales descripsisse. Sua "Thule" ut videtur fuit Norvegia per Insulas Faroenses, vel fortasse Aemodae Insulae.[9]

Primi cartographi non sciverunt num regionem circum Polum Septentrionale adumbrare terram (ut in Ioannis Ruysch tabula 1507 et Gerardi Mercatoris tabula 1595) aut aquam (ut in Martini Hylacomyli tabula orbis terrarum 1507). Negotiatorum Europaeorum appetitio transitus septentrionalis ad Cathay (Sinam) fecit ut ei aquam anteponerent; itaque antequam 1723, Ioannes Homann et alii cartographi amplum "Oceanum Septentrionalem" ad septentrionalem eorum tabularum marginem vehementius exhibebant.

Paucae expeditiones quae praeter Circulum Arcticum illo tempore penetraverunt solum parvas insulas addebant, sicut Nova Zembla (saeculo undecimo) et Spitsbergen (1596), quamquam, quia hi loci saepe a glacie fluitanti circumdabantur, eorum fines septentrionales erant obscuri. Qui chartas navigationis faciebant, homines nonnullis cartographis ingeniosis prudentiores, regionem vacuam monstrare solebant, solum fragmentis litorum notorum definite adumbratis.

Fridtjof Nansen. Photogramma in Bibliotheca Congressus Civitatum Foederatarum.

Haec inopia scientifica cuiuscunque ad septentriones permutantis glaciei septi multas coniecturas excitavit. In Anglia et aliis civitatibus Europaeis, fabula aperti maris polaris tam perseverabat quam Ioannes Barrow Eques, diu Secretarius Alter Admiraltatis Britannicae, explorationem huius regionis ab 1818 ad 1845 promovebat.

In Civitatibus Foederatis decenniis 186 et 187, Elisha Kane et Isaac Israel Hayes exploratores ambo adfirmaverunt se hanc partem huius fallacis corporis aquae vidisse. Usque adeo finem saeculi, Matthaeus Fontaine Maury, auctor egregius, descriptionem "Aperti Maris Polaris" in libro scholastico The Physical Geography of the Sea (1883) conlocavit. Nihilominus, ut deferebant omnes exploratores qui iter propius atque propius ad polum faciebant, pileus glacialis est crassissimus, qui omnem per annum persistit.

Fridtjof Nansen fuit primus qui nauticum Oceani Arctici transitum fecit, anno 1896. Primus autem oceani transitus superficialis anno 1969 factus est, Wally Herbert duce, in expeditione trahearum canum ab Alasca ad Svalbard gesta, auxiliatu ex aere praebito.[10]

Bathymetrica/topographica Oceani Arctici et insularum circumdatarum charta.

Post 1937, stationes polares glaciei fluitantis Sovieticae et Russicae Oceanum Arcticum amplissime observantur. Instrumenta scientifica in glacie fluitanti constituta milia chiliometrorum a planis glacialibus portata sunt.[11]

Oceanus Arcticus pelvem complet satis rotundam, aream circa 14 056 000 chiliometrorum quadratorum tegens, superficiem paene magnitudinis Russicae.[12][13] Litus est circa 45 390 chiliometra longum.[12][14] Cingitur omnis regio a terrestribus Eurasiae et Americae Septentrionalis massis, atque a nonnullis civitatibus et regionibus, inter quas Canada, Alasca, Beringia, Russia, Scandinavia, Islandia, et Groenlandia. Civitatis Canadae maior pars, quae ad Oceanum Arcticum adiacet, regioni Nunavut rite attribuitur; e regionibus civitatis Russiae Siberia praesertim huic oceano adiungit.

Regio usitate Sinum Baffin, Mare Barentsii, Mare Beaufortianum, Mare Tschukotense, Mare Sibiricum Orientale, Mare Groenlandicum, Sinum Hudsonium, Fretum Hudsonianum, Mare Karense, Mare Lapteviorum, Mare Album, et alia tributaria aquae corpora putatur comprehendere. Cum Oceano Pacifico a Freto Beringiano et cum Oceano Atlantico per maria Groenlandicum et Labradorense conectitur.[4]

Si plus cognoscere vis, vide etiam Fines oceanorum#Oceanus Arcticus.
Regio arctica. Hac in tabula, finis a linea rubra definitur. Omni terrae ad septentriones illius linae calidissimo mense est media temperatura minus quam 10 gradus C. (Tabula Anglice signata.)

Proprietates submarinae

[recensere | fontem recensere]

Iugum Lomonosov, maius iugum submarinum, Pelvem Polarem Septentrionalem maris alti in duas pelves oceanicas dividit: Pelvem Eurasianam, inter 4000 et 4500 metrorum altam, et Pelvem Amerasianam (aliquando Pelvem Americanam Septentrionalem vel Pelvem Hyperboreanam appellatam), circa 4000 metrorum altum. Bathymetria fundi abyssi a iugis fault-block, planitiebus abyssi, fossis oceanicis, et pelvibus designatur. Media Oceani Arctici altitudo est 1038 metra.[15] Altissimus locus arcticus in Pelve Eurasiana patet, ad 5450 metrorum.

Duae pelves maiores a iugis praeterea dividuntur in Pelvem Canadensem (inter Alascam/Canadam et Iugum Alpha), Pelvem Makarov (inter iuga Alpha et Lomonosov), Pelvem Fram (inter iuga Lomonosov et Gakkel), et Pelvem Nansen (Pelvem Amundsen) (inter Iugum Gakkel et pluteum continentalem qui Terram Francisci Iosephi comprehendit).

Fluxus aquae

[recensere | fontem recensere]

Oceano Arctico est maius punctum intercludens in Mari Tschuktschorum meridiano situm,[16] quod aditum ad Oceanum Pacificum per Fretum Beringianum inter Alascam et Siberiam orientalem praebet. Oceanus Arcticus brevissimum nexum marinum inter extremas Russiae orientalis occidentalisque partes offert. Sunt in Regione Arctica aliquae fluitantes investigationis stationes, a Civitatibus Foederatis et Russia curatae.

Maximus aquae influxus ex Atlantico per Flumen Norvegicum advenit, quod secundum litus Eurasianum deinde fluit. Aqua etiam intrat ex Pacifico per Fretum Beringense. Flumen Groenlandiae Orientalis maiorem effluxum transfert.

Glacies plurimam oceani superficiem omnem per annum opplet, conglaciantes temperaturas aerias plerumque efficiens. Regio est maior fons frontium frigidissimarum, quae ad aequatorem moventur, aerem calidiorem in latitudine 60°N? offendentes ac pluviam et nivem efficientes. Hic fluxus est inferior cellulae polaris pars, latitudine altissima ex tribus principalibus cellulis circulationis atmosphaerae Telluris, quarum quaeque triginta latitudinis gradus iungit. Vita marina in regionibus apertis abundat, praecipue in aquis meridianioribus. Maiores oceani portus sunt urbes Murmansk, Archangelopolis, et Sinus Prudhoensis.[16]

Salinitas et temperatura

[recensere | fontem recensere]
Descriptio temperaturae et salinitatis in Oceano Arctico apud 85.18 septentrionales et 117.28 orientales die 1 Ianuarii 2010.[17]

In magnis Oceani Arctici partibus, strato superiori (circa 50 m) est humilior salinitas et humilior temperatura quam reliquio; manet autem rerum status constans, quia effectus salinitatis in densitate est maior quam effectus temperaturae. Alitur oceanus ab influxu aquae dulcis magnorum fluminum Sibericorum et Canadensium (Obius, Ienisea, Lena, MacKenzie), quorum aqua, ut videtur, super aquam humiliorem, densiorem, salsiorem fluitat. Inter hoc stratum humilioris salinitatis et reliquium oceani iacet res haloclinum appellata, ubi salinitas et temperatura cum maiore altitudine increbescunt. Vertices convectionis a diversitatibus temperaturarum inter frigidam oceani superficiem et altitudines calidiores effecti circa hoc thermoclinum consistunt, conductione caloris solo mechanismo transportationis caloris sursum versus—quod per ordines magnitudinis est minus. Sine hoc effectu insulationis fiat multo minor glacies marina arctica. Exemplaria salinitatis et temperaturae Oceani Arctici multiplicia fieri possunt, quia ex fluxibus variis in et ex regione arctica dependent.[18][19]

Pileus glacialis

[recensere | fontem recensere]
Variatio temporalis et deminutio amplitudinis glaciei marinae arcticae.[20]
Variatio temporalis et deminutio voluminis glaciei marinae arcticae.[21]
Si plus cognoscere vis, vide etiam Glacies marina arctica.

Multum Oceani Arctici ab pluto glaciali tegitur, plerumque continua glacie marina composito, qui ambitu et crassitudine per tempora variatur. Medius plutei ambitus post 1980 deminutus est ex medio valore hiemali 15 600 000 chiliometrorum quadratum, modo 3 centesimarum per decennium. Variationes temporales sunt circa 7 000 000 chiliometrorum quadratorum, maximo Aprili mense, minimo Septembri observatis. Glacies marina a ventis et fluminibus oceanicis, quae maiores glaciei regiones movere et circumagere possunt. Zonae compressionis oriri possunt ubi glacies se congerit ad efficiendam glaciem stipatam.[22][23]

Oceanus Arctici a Pluteo Continentalis Russiae circumdatur, qui in tribus minores pluteis separatis consistit: Barentsiano, Tschukotensi, et Siberico; quorum Pluteus Sibericus est maximus orbis terrarum pluteus. Pluteus Sibericus magnas petrolei et gasii opes tenet, et Pluteus Tschuktschorum finem inter Russiam et Civitates Foederatas constituit, ut in Pacto Finium Maritimorum URSS-CFA? describitur.

Pericula naturalia

[recensere | fontem recensere]

Montes glaciei aliquando ex Insula Ellesmere septentrionali confringuntur, et montes glaciei ex glaciariis Groenlandia occidentali et Canada boreorientali extremo oriuntur. Qui montes glaciei navibus sunt pericula, celeberrime RMS Titanic. Congelatio aeterna in plurimis insulis invenitur. Oceanus a mense Octobri ad Iunium paene circumcluditur, et naves conglaciationem superstructurarum ab Octobri ad Maium perpeti potuerunt.[16] Ante hodiernas naves glaciem frangentis aedificandas, naves Oceanum Arcticum navigantes a glacie marina includi vel contundi poterant, quamquam Baychimo per Oceanum Arcticum sine nautis contra haec pericula decennia felice fluitabat.

Ambitus glaciei stipatae mense Februario, medius valor 1978–2002.
Ambitus glaciei stipatae mense Septembri, medius valor, 1978–2002.

Oceanus Arcticus, ab aevo glaciali hodierno motus, intra climate polari continetur, cui sunt frigus constans et angustiores varietates temperaturae. Hiemes obscuritatem continuam (noctem polarem), clima frigidum et constans, et caelos serenos; aestates lucem diei continuam (solem mediae noctis), clima humidum et caliginosum, et cyclona? debilia cum pluvia vel nive offerunt.

Temperatura superficiei Oceani Arctici est satis constans, prope punctum liquefactionis aquae marinae. Quia Oceanus Arcticus in aqua salsa consistit, temperatura conglaciationis est −1.8 °C. Densitas aquae marinae, contra aquam dulcem, increbescit cum punctum congelationis approprinquatur, et itaque submergere solet. Nisi superiora 100–150 metra aquae oceanicae ad punctum congelationis refrigeretur, glacies marina non fit.[24] Calidior aqua oceanica hieme moderationem movet, etiamsi glacie tecta. Huius et aliarum causa, regio arctica temperaturas extremas in continente Antarctica visas non experitur.

Est notabilis variatio temporalis in quantitate glaciei stipatae glaciei fluitantis arcticae quae Oceanum Arcticum contegit. Multum glaciei fluitantis arcticae decem menses anni nive tegitur. Maximum tegimen niveum Martio vel Aprili est, cum circa 20–50 centimetra supra oceanum conglaciatum sit.

Ursus maritimus nivem ambulat. Vivarium Nationale apud Wapusk, Caput Churchill, prope Churchill Manitobae Canadae.

Clima regionis arcticae magnopere variatum est. Abhinc annorum 55 milliones, per Maximum Thermale Palaeocenum–Eocaenum, media regionis temperatura annua fuit 10–20 C.[25] Aquae superficiales septentrionalissimi[26] Oceani Arctici calidiores factae sunt, saltem per partem anni, ut formas vitae tropicas sustineret,[27] quod significat temperaturas superficiales plus quam 22 C.[28]

Flora et fauna

[recensere | fontem recensere]
Phytoplanctona sunt fundamenta oceanicae cibi catenae.

Oceano Arctico sunt perpaucae plantae praeter phytoplancton, quae sunt gravissima vitae in Oceano Mundi pars. Adsunt permulta singula in Oceano Arctico, ubi ea alimenta ex fluminibus terrestribus et fluminibus oceanorum Atlantici et Pacifici vescuntur.[29] Sole aestivo nocte et die effulgente, phytoplancton photosynthesin diu sustinere et celeriter denuo generare possunt; sed tamen hieme, Sole plerumque absente, ea vix satis lucem ut supersint accipiunt.[29]

Habitant in regione arctica circa quadringentae species animalium, inter quas notissima fortasse est Ursus maritimus (Ursidae), maximum carnivorum arcticum. In regione Arctica etiam habitant permulta Euphausiacea, quae multum in catena alimentaria valent. Cnidarium Cyanea capillata (Cyaneidae) in aquis arcticis abundat, et Pholis fasciata est sola pholidarum species oceanica. Regio autem est oecosystema fragile, quae tardius mutatur ac tardius se ob diruptionem vel detrimentum reficit.[16] Inter periclitatas regionis species marinas sunt Odobenus rosmarus (Odobenidae) et varia Cetacea.[16]

Gadus morhua (Gadidae) est unus ex piscibus maximi momenti oceanorum Arctici et Atlantici septentrionalis.

Opes naturales

[recensere | fontem recensere]
Pars alluvialis depositi placer apud Blue Ribbon Mine Alascae.

Inter opes naturales arcticas sunt agri petrolei et gasii naturalis, deposita placer,? noduli polymetallici, adgregationes constructionis arenae et glareae, pisces, Pinnipedia, et Cetacea, quorum omnes in regione abundant.[16]

Civilis "zona mortua" prope medium oceanum est situs disceptationum crescentium inter Civitates Foederatas, Russiam, Canadam, Norvegiam, et Daniam.[30] Regio multum in foro energiae valet, quia 25 centesimas vel plus opium petrolii et gasii orbis terrarum non iam inventarum continere potest.[31]

Anxietates de circumiectu

[recensere | fontem recensere]
Mutationes glaciei inter 1990 et 1999.
Tres Ursi maritimi USS Honolulu prope Polum Septentrionalem appropinquant.

Attenuatur coartata glacies Arctica continenter, multisque annis adest foramen temporale in Arctico strato ozonico.[32] Deminutio areae glaciei marinae Arcticae mediam planetae albedinem imminuit, quod fortasse calefactionem globalem per rationem positive feedback efficiet.[33] Investigationes monstrant Arcticam glacie liberam primo in historia humana tempore ante annum 2040 fortasse fieri.[34]

Multi eruditi laborant ne temperaturae calientes in Arctica magnas novae aquae liquefactae quantitates efficiant quae in Atlanticum Septentrionalem influere possunt, fortasse orbis terrarum exemplaria fluminum oceanicorum conturbantes. Mutationes climatis Telluris quae maiores fieri possunt fortasse tum consequuntur.[33]

Aliae anxietates de circumiectu ad contaminationem radioactivam Oceani Arctici ex, exempli gratia, Russicis sitibus ramentorum radioactivorum abiectorum in mari Karensi[35] et situs temptationis nuclearis Belli Frigidi, sicut Terra Nova, spectant.[36]

Maiores portus

[recensere | fontem recensere]
Tabula Oceani Arctici maiores portus (nominibus Anglicis signata) exhibet.

Sunt nonnulli portus et refugia nautica circa Oceanum Arcticum.[16]

Nexus interni

  1. "det nordlige Ocean (Oceanus arcticus)" (p. 136 apud Google Books).
  2. "la Mer Glaciale, en lat. Oceanus Glacialis, qui est au nord de l'Asie" (p. 3 apud Google Books)
  3. "Oceanus Tartaricus": Athanasius Kircherus (p. 158 apud Google Books)
  4. 4.0 4.1 4.2 Michael Pidwirny (2006), Introduction to the Oceans, www.physicalgeography.net, nexus confirmatus 2 Maii 2013.
  5. Matthias Tomczak et J. Stuart Godfrey, Regional Oceanography: an Introduction, ed. 2a. (Dellii: Daya Publishing House, 2003, ISBN 81-7035-306-8), nexus confirmatus 2 Maii 2013.
  6. Arctic Ocean,' www.britannica.com (Encyclopædia Britannica), nexus confirmatus 2 Maii 2013. Anglice: "As an approximation, the Arctic Ocean may be regarded as an estuary of the Atlantic Ocean."
  7. Post annum 2001, glacies marina solum tertiam partem ad dimidium superficiei extrema aestate tegit.
  8. K. Aagaard et R. A. Woodgate (2001), "Some Thoughts on the Freezing and Melting of Sea Ice and Their Effects on the Ocean," apud psc.apo.washington.edu (Polar Science Center, Applied Physics Laboratory, University of Washington), nexus confirmatus 2 Maii 2013.
  9. "Pytheas," ab Andre Engels scriptum, apud win.tue.nl.
  10. "Sir Wally Herbert dies," Canalis 4, 13 Iunii 2007, apud www.channel4.com.
  11. "North Pole drifting stations (1930s–1980s)," www.whoi.edu, nexus confirmatus 2 Maii 2013.
  12. 12.0 12.1 Wright, John W. (ed.); Editores et scriptores The New York Times (2006). The New York Times Almanac (2007 ed.). Novi Eboraci: Penguin Books. p. 455. ISBN 0-14-303820-6 .
  13. "Oceans of the World". rst2.edu .
  14. "Arctic Ocean Fast Facts". wwf.pandora.org (World Wildlife Foundation) .
  15. "The Mariana Trench – Oceanography". www.marianatrench.com. 4 Aprilis 2003 .
  16. 16.0 16.1 16.2 16.3 16.4 16.5 16.6 Oceanus Arcticus, apud www.cia.gov (CIA World Factbook).
  17. U.S. National Oceanographic Data Center: Global Temperature–Salinity Profile Programme, Iunio 2006. U.S. Department of Commerce, National Oceanic and Atmospheric Administration, National Oceanographic Data Center, Silver Spring, Terrae Mariae 20910.
  18. P. Bourgain et J. C. Gascard, "The Arctic Ocean Halocline variability over the past 20 years," poster? in conventu "State Of The Arctic," 16–19 Martii 2010.
  19. B. Rudels, E. P. Jones, U. Schauer, et P. Eriksson, "Two Sources for the Lower Halocline in the Arctic Ocean," commentarius apud acroasim ICES Annual Science Conference 2001 praebitus.
  20. F. Fetterer, K. Knowles, W. Meier, et M. Savoie, Sea Ice Index (Boulder Colorati: Nationale Rerum Nivalium Glacialiumque Tabularium, 2002, 2009). Media digitalia.
  21. Zhang, Jinlun; Rothrock, D. A. (2003). "Modeling Global Sea Ice with a Thickness and Enthalpy Distribution Model in Generalized Curvilinear Coordinates". Monthly Weather Review 131 (5): 845 
  22. Index Glaciei Marinae, apud nsidc.org, nexus confirmatus 2 Maii 2013.
  23. Pluteus Glaciei Marinae Polaris et Nivis, apud arctic,atmos.uiuc.ed (Cryosphere Today).
  24. Glacies marina apud nsidc.org, nexus confirmatus 2 Maii 2013.
  25. Shellito, C. J.; Sloan, L. C., et M. Huber (2003). "Climate model sensitivity to atmospheric CO2 levels in the Early-Middle Paleogene". Palaeogeography, Palaeoclimatology, Palaeoecology 193 (1): 113–123 
  26. Drill cores? ex Iugo Lomosov capta sunt, hodierno tempore apud 87° Septentrionalis.
  27. Dinoflagellata Apectodinium augustum.
  28. A. Sluijs, S. Schouten, M. Pagani, M. Woltering, H. Brinkhuis, J. S. S. Damsté, G. R. Dickens, M. Huber, G. J. Reichart, R. Stein, et alii (2006), "Subtropical Arctic Ocean temperatures during the Palaeocene/Eocene thermal maximum," Nature 441(7093): 610–613. doi 10.1038/nature04668. pmid 16752441.
  29. 29.0 29.1 Terry Whiteledge, "Physical Nutrients and Primary Productivity," oceanexplorer.noaa.gov (National Oceanic and Atmospheric Administration), nexus confirmatus 2 Maii 2013.
  30. "The Arctic's New Gold Rush," apud news.bbc.co.uk (BBC), nexus confirmatus 2 Maii 2013.
  31. Shamil Midkhatovich Yenikeyeff et Timothy Fenton Krysiek, "The Battle for the Next Energy Frontier: The Russian Polar Expedition and the Future of Arctic Hydrocarbons," apud http://www.oxfordenergy.org (Oxford Institute for Energy Studies), Augusto 2007, nexus confirmatus 2 Maii 2013.
  32. "Clean Air Online – Linking Today into Tomorrow," apud www.ec.gc.ca.
  33. 33.0 33.1 Earth—melting in the heat? Richard Black, 7 October 2005. BBC News, nexus confirmatus 2 Maii 2013.
  34. Peter Wilson, "Russia the next climate recalcitrant," The Australian, 17 Novembris 2008, nexus confirmatus 2 Maii 2013.
  35. Thomas Nilsen, "400 million cubic meters of radioactive waste threaten the Arctic area," Bellona, 24 Augusti 2001, nexus confirmatus 11 Maii 2013.
  36. Bradley Moran et John N. Smith, "Plutonium in the Russian Arctic, or How We Learned to Love the Bomb," apud www.gso.uri.edu, nexus confirmatus 2 Maii 2013.
  37. Mirror.
  38. "Backgrounder – Expanding Canadian Forces Operations in the Arctic"  mirror

Bibliographia

[recensere | fontem recensere]
  • Grantz, Arthur, L. Johnson, et J. F. Sweeney, eds. 1990. The Arctic Ocean Region. Boulder Colorati: Geological Society of America. ISBN 0-8137-5211-6.
  • Neatby, Leslie H. 1973. Discovery in Russian and Siberian Waters. ISBN 0-8214-0124-6.
  • Ray, L., et B. Bacon, eds. 1982. The Arctic Ocean. ISBN 0-333-31017-9.
  • Thorén, Ragnar V. A. 1969. Picture Atlas of the Arctic. ISBN 0-8214-0124-6.
  • Tolmachev, A. I., ed. 1982. The Arctic Ocean and Its Coast in the Cenozoic Era. Novi Dellii: Amerind.

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]
Situs geographici et historici: Locus: 90°0′0″N 0°0′0″E • GeoNames • Thesaurus Getty • Store norske Lexikon • "1418160" apud USGS • Treccani
Vicimedia Communia plura habent quae ad Oceanum Arcticum spectant.