Jump to content

Aethiops non albescit

E Vicipaedia

Aethiops non albescit (etiam Aethiops non candescit) est fabula Aesopi, unde verbum mox etiam in proverbium venit. Aetate renascentiae litterarum eruditi iterum animum ad eam adiecerunt, cum inclusum sit variis in libris emblematicis. Denique in usum quotidianum venit, non numquam excitationis rassismi causa.

Fabula et significatio eius

[recensere | fontem recensere]
Illustratio fabulae "The Raven and the Swan", 1919

Fabula de quodam servo agitur qui animo fingens se a domino suo neglectum esse colorem nigram tamquam pigmentum abluere conatur. A nonnullis fabulis praeterea traditur servus morbo nacto defunctus est. Temporibus antiquis, nomen Graecum Άιθιοψ (Aithiops) ad omnes gentes Mauras describendas adhiberi solebat.

Consensu plurimorum significatio fabulae est nullius naturam homini verti posse. Fabula saeculis 18 et 19 saepe adhibita est inferioritatem morum atque culturae quasi naturalem nigrorum hominum demonstrandi causa.

Apud Lucianum invenimus verbum Αἴθοπα σμήχεις, quo proverbiali modo in versibus suis usum est:

Frustra Aethiopem lavatis, cur non desistere?
Numquam efficitis, ut noctem in diem vertatis.

Bibliographia

[recensere | fontem recensere]
  • "Washing the Ethiopian white: conceptualising black skin in Renaissance England", Anu Korhonen, in Black Africans in Renaissance Europe, (Cambridge University Press, 2005), Cap.4, p. 94-112
  • “From Greek Proverb to Soap Advert: Washing the Ethiopian”, Jean Michel Massing, Journal of the Warburg and Courtauld Institutes, Londinii 1995, Vol. 58, p. 180-201

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]