Jump to content

Agricanus

E Vicipaedia

Agricanus[1] vel Agrican[2] (Italiane Agricane) est antagonista principalis in Orlando innamorato, carmine epico a Matthaeo Maria Boiardo scriptore Italico scripto.

Agricanus rex Tartarorum, imperator Mongoliae, ac socius Saracenorum est. In Orlando innamorato primum apparet cum Saraceni arcem Albraccham obsident (quae urbs Bochara in Usbecia hodierna videtur): in arcem principissa regni Sericani Angelica est, et Rolandus comes palatinus eam ab impetibus hostilibus defendit. Obsidio urbis Albracchae similis obsidioni urbis Bocharae, a Cingischam anno 1220 facta, videtur. Post victoriam militum Christianorum, Agricanus Rolandum ad singulare certamen provocat: duo milites inter eos pugnant usque ad vesperem et, cum sol ad occasum vergit, Agricanus Rolandusque indutias faciunt. Noctu rex Mongoliae cum comite palatino de equestribus rebus colloquitur, tamen, cum Rolandus de amore suo pulchrae Angelicae disceptat, Agricanus in equum ascendit quia quoque ille Angelicam amat et certamen reintegrat. Rolandus certamen vincit et Agricanum mortifere vulnerat. Ante suam mortem, rex Mongoliae caerimoniam baptisimalem a milite Christiano petit, et Rolandus eum baptizat cum aqua e fonte. Agricanus moritur, et corpus iuxta fontem sepelitur. Deinde Mandricardus filius eius bellum a patre inceptum trahit.

  1. "Magna sub Albracchae muris Agricanus agebat praelia" apud Macaronea Theophili Folengo. Vide etiam textum latinum apud Vicifontem.
  2. De nomine latino vide versionem latinam operis.

Bibliographia

[recensere | fontem recensere]
  • Cavallo, Jo Ann. 2013. The World Beyond Europe in the Romance Epics of Boiardo and Ariosto. Toronti" University of Toronto Press.
  • Ponte, Giovanni. 1972. La personalità e l'opera del Boiardo. Genuae.