Alfredus Fellisch
Alfredus (Theod. Alfred) Fellisch (natus 1 Iunii 1884 in oppido Fraustadt (Silesia), mortuus 4 Martii 1973 in oppido Radebeul (Saxonia)) vir publicus Saxoniae et sodalis primo SPD, deinde SED fuit.
Iuventus et munus
[recensere | fontem recensere]Pater eius laniarius fuit, ipse tirocinium digitabulorum faciendorum ediscebat et ab anno 1908 ad usque annum 1912 hoc munere Urbe Iohannis Georgii in oppido vixit.
Cursus honorum
[recensere | fontem recensere]Fellisch ab anno 1902 sodalis SPD et collegii opificum fuit. Annis 1912/1913 scholam factionis frequentabat et deinde ad annum 1921 pro actis diurnis factionis scripsit. Anno 1920 frustra candidatus Dietae Imperii contendit, sed annis 1918 - 1926 legatus senatus terrae Saxoniae fuit. Annis 1921 - 1924 Administer Oeconomiae Saxoniae et 31 Octobris 1923 - 4 Ianuarii 1924 praeses ministrorum SAxoniae fuit. Deinde ad annum 1933 praeses administrationis oppidi Annaberg (Saxonia) erat.
Tempore Nazistarum
[recensere | fontem recensere]Cum anno 1933 Nazistae rerum Germaniae potiti sunt, Fellisch praeses administrationis dimissus est.
Post Bellum
[recensere | fontem recensere]Anno 1945, post bellum finitum Fellisch iterum praeses pagi Annaberg factus est. Mense Aprili 1946 sodalis SED secretarius statalis Saxoniae factus est. Mense Aprili 1948 ad usque Septembris 1949 administer oeconomiae, industriae atque commercii huius terrae erat. Deinde ad annum 1952 director Bibliothecae Saxonicae fuit. Annis 1954 - 1961 legatus Dietae pagi Dresdae, annis 1961 - 1963 decurio oppidi Radebeul fuit.
Nexus externi
[recensere | fontem recensere]- Curriculum vitae in pagina Instituti Friderici Ebert (lingua Theodisca)