Jump to content

Maximilianus Heldt

E Vicipaedia

Maximilianus Guliemus Augustus (Max Wilhelm August) Heldt (natus 4 Novembris 1874 Potestampii, mortuus 27 Decembris 1933 Dresdae) vir publicus Saxoniae et sodalis SPD fuit.

Iuventus et munus

[recensere | fontem recensere]

Pater eius sigaros fabricavit, ipse post scholam finitam tirocinium metallici fecit. Ab anno 1904 secretarius collegii opificum metallicorum laboravit.

Anno 1897 uxorem in matrimonium duxit.

Cursus honorum

[recensere | fontem recensere]

Heldt, qui iam ante primum bellum mundanum sodalis SPD et ab anno 1909 ad 1930 legatus senatus terrae Saxoniae fuit, 1 Novembris - 15 Novembris 1918 in consilio ministrorum ultimo Regni Saxoniae administer laboris fuit et deinde, postquam monarchia cecidit, praeses consilii opificum et militum. Mense Ianuario 1919 ad Decembrem 1920 iterum administer Saxoniae laboris fuit, deinde administer aerarii publici et tum (ab 4 Ianuarii 1924 praeses ministrorum huius terrae. Primo Heldt cum factionibus DDP et DVP regnavit. Quod factio sua postulavit, ut cum sinistra, i.e. cum KPD regnaret, cum ipse et fractio legatorum SPD id negaret, anno 1926 e factione SPD exclusi sunt. Heldt novam "factionem socialem democraticam veterem" condidit et regnare pergebat. Ab anno 1927 etiam cum DNVP et aliis factiones dextrae regnabat. 26 Iunii 1929 autem Gulielmus Bünger (DVP) eius successor electus est. Heldt anno 1930 senatum terrae reliquit et anno 1932 in factionem SPD rediit.

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]

Collectio biographica sodalium SPD; nomen Maximiliani Heldt eligendum est (lingua Theodisca)