Aloisius Miraglia
Aloisius Miraglia (Italice Luigi Miraglia, API [lu'i:dʒi mi'raʎʎa]) (natus die 28 Octobris 1965) est praeses academiae cui nomen Vivarium Novum, quam eo consilio condidit ut iuvenes totius orbis terrarum, qui quotannis eo confluunt, litteris et philosophia penitus imbuantur. Qui suis civitatibus, religionibus, et omnibus praeiudicatis opinionibus sepositis Rei Publicae Litterarum unum annum cives fiunt. Cum autem ibi vitam quandam simpliciorem et quodam modo puriorem experiantur, hominum societatem et mores qui sunt in pretio ex alio conspectu conspicere discunt, et, iuxta Humanistarum propositum, humaniores inde evadunt.
Aloisius in urbe Neapoli in Italia natus est, nunc autem Romae, quo Academia Vivarii novi anno 2009 translata est, habitat. Sodalis est Academiae Latinitati Fovendae et Litteras Humanisticas atque linguam Latinam in Universitate Salesiana profitetur.
De eo
[recensere | fontem recensere]- 1994: "De Latinitate Neapolitana ab Aloisio Miraglia sustenta", in Melissa, n° 62, anno 1994, pp. 3-4
Eius scripta
[recensere | fontem recensere]- T. Lucretii Cari De rerum natura. Locos selectos ad usum discipulorum ediderunt I. Armella Chávez, G.A. Čepelák, L. Miraglia, E.M. Smith, Romae, Edizioni Accademia Vivarium Novum, 2012, 144 p.
- Luigi Miraglia Lingua Latina per se illustrata. Vita moresque, Romae, Edizioni Accademia Vivarium Novum, 2012, 224 p.
Bibliographia
[recensere | fontem recensere]- Rebecca Mead, "Letter From Italy: Latin Lover: Can a Classicist's plan to revive a dead langage save Europe?[nexus deficit]" in The New Yorker (17 Sept. 2001) pp. 107—117
Nexus interni
Nexus externi
[recensere | fontem recensere]- Symbole commentarii "Novieboracensis" nomine
- Accademia Vivarium Novum - Pagina domestica officialis