Alphonsus Beckers
Alphonsus Beckers (natus die 15 Decembris 1908 in Bringen/regionis Limburgensis Flandriae, mortuus die 18 Ianuarii 1994 in Heusden-Zolder eiusdem provinciae) presbyter catholicus Flandrus fuit. Annis inter 1950 et 1966 praeses fuit Unionis Internationalis Esperantistarum Catholicorum (IKUE).
Vita
[recensere | fontem recensere]Annis XV natus iam membrum apud IKUE factum est. Anno 1935 mediator Flandrus officialis inter esperantistas catholicos creatus est, quo anno tam ordinationem sacerdotalem quam veniam docendi in instituto quodam paedagogico accepit. Magistris futuris ibidem varios cursus linguae Esperanticae habuit, antequam anno 1947 factus est vicarius in Overpelt. Anno autem 1956 eum vocaverunt parochum ad Kwaadmechelen, ubi vel novum fanum erigendum curaret.
Congressu sibi primo esperantistarum catholicorum Emonae participatus est, postea Antverpiae rursus interfuit. Bello altero panosmico finito praeses Petrus Heilker silicernium ab Alphonso Beckers petivit ut praesidialiter succederet. Circa Kalendas Maias 1946 Heilker cum Arie de Jong et de statu IKUE et de periodicio catholico Espero Katolika disputaverat. Tunc Beckers saltem propraeses electus est munere praesidis mortuae Mariae Larroche functurus. In congressu internationali anno 1947 in Drakenburgh celebrato istis rebus omnes annuerunt. Denique in congressu Romano anni 1947 Beckers praeses agens creatus est. In congressu sequenti Monacensi epitheton agentis remotum est. Ex anno 1965 insuper commissarius Universalis Societatis Esperantica (UEA) fuit.
Ingenium
[recensere | fontem recensere]Indefessus entheus studiosus dux IKUE fuit, qui multos bonos homines ad res catholicas Esperanticas venire fecit. Statuta nova IKUE data sunt et mox IKUE associatio laborans cum UEA declarata est. Commentarios officiales Espero Katolika valde promovit, seriem de cultura Christiana edidit, congressus eucharisticos Esperantice ornavit, benedictionem pontificis maximi Ioannis XXIII in actiones Esperanticas catholicas nactus est. Episcopis Concilii Vaticani Secundi participibus lingua Latina litteras commendativas dedit praeconia faciens pro Esperanticis. Anno 1964 audientia ei concessa est a Paulo VI et anno 1966 permissus est usus linguae Esperanticae pro lectionibus et pro fidelium precibus in sancta missa.
Anno 1966 non iam novam periodum subire potuit laboribus saecerdotalibus obrutus. Eodem anno unanimiter praeses honoris causa declaratus est secretario generali Flammer proponente. Et postea Unioni catholicorum esperantistarum saepe consulebat et catholica praesentavit diversis in congressibus; ei ultimus Unversalis congressus Vindobonensis anni 1992 fuit. Tempore vitae novissimo in oculis laboravit, ut propria lectio periodici Espero Katolika vix realis sed spiritalis solum fieret.