Anna Brauksiepe
Anna (Theod.: Aenne) Brauksiepe (nata 23 Februarii 1912 Anna Engels Thuiscoburgi, mortua 1 Ianuarii 1997 oppido Oelde) femina rebus publicis Germaniae versata et sodalis Christianae Democraticae Unionis Germaniae erat.
Familia, Iuventus et Munus
[recensere | fontem recensere]Aviae Annae magistrices, mater, quae sodalis factionis Centri erat, decurio urbis Thiuscoburgi fuit. Familia anno 1923 brevi tempore apud Oldenburgum vivere coacta est, postquam a Francis, qui regionem Rurae tum occupaverunt, expulsa est. Anno 1931 Anna maturitatem Thuiscoburgi adepta est atque deinde ad annum 1934 debiles adiuvit. Sed ei studium paedagogiae a Nazistis vetitum est propter sententias politicas parentum. Quod tamen studere in animo habuit, Glasgoviam in Scotiam iit, sed frustra. Ab anno 1937 cum marito Wernero Brauksiepe, diurnario Theodisco, qui tum ex Hollandia referebat, hos in regno vivebat. Anno 1943 in Germaniam reversa est.
Cursus honorum
[recensere | fontem recensere]Brauksiepe ab anno 1945 sodalis CDU fuit et anno 1949 primo legata in Dietam Foederalem Germaniae electa est. Ab anno 1956 inter rectores CDU fuit et ab anno 1958 praeses catholica (erat tum et praeses protestantica) Unionis Feminarum in factione CDU electa est. Anno 1966 in praesidium CDU missa, 1967 praeses vicaria eius factionis facta est. 1 Octobris 1968 nova Administra Foederalis Feminarum et Iuventutis in consilio ministrorum Kiesinger nominata est. Iam 21 Octobris 1969 consilium ministrorum relinquere coacta est, quod SPD et FDP nunc regnum susceperunt. Eodem anno praesidium et collegium rectorum CDU reliquit et praeses unica Unionis Feminarum electa est. Quem officium ad annum 1971 tenuit. Ad annum 1972 legata Dietae Foederalis mansit.
Nexus externi
[recensere | fontem recensere]- Elogium Annae Brauksiepe in pagina Unionis Feminarum in anniversarium decimum eius mortis anno 2007 (lingua Theodisca)[nexus deficit]
Franciscus-Iosephus Wuermeling (CDU) |Bruno Heck (CDU) |Anna Brauksiepe (CDU) |Hannelora Rönsch (CDU) et Angela Merkel (CDU) |Claudia Nolte (CDU) |Christina Bergmann (SPD) 1998 | Renata Schmidt (SPD) 2002 |Ursula de Leyen (CDU) 2005 |Christina Schröder (CDU) 2009 |Manuela Schwesig (SPD) 2013 | Catharina Barley (SPD) 2017 | Francisca Giffey(SPD) 2018 | |
Curtius Georgius Kiesinger (CDU) | Gulielmus Brandt (SPD) | Paulus Lücke (CDU) | Ernestus Benda (CDU) | Gustavus Heinemann (SPD) | Horatius Ehmke (SPD) | Franciscus Iosephus Strauß (CSU) | Carolus Schiller (SPD) | Hermannus Höcherl (CSU) | Ioannes Katzer (CDU) | Gerhardus Schröder (CDU) | Georgius Leber (SPD) | Wernerus Dollinger (CDU) | Lauritius Lauritzen (SPD) | Kai-Uwe de Hassel (CDU) | Henricus Windelen (CDU) | Heribertus Wehner (SPD) | Carolus Schmid (SPD) | Bruno Heck (CDU) | Anna Brauksiepe (CDU) | Gerhardus Stoltenberg (CDU) | Curtius Schmücker (CDU) | Ioannes-Georgius Wischnewski (SPD) | Erhardus Eppler (SPD) | Catharina Strobel (SPD) | | |